9274. `Et septimo intermittes eam et dimittes eam': quod significet statum alterum cum homo Ecclesiae in bono est, et sic in tranquillo pacis, constat ex significatione `anni septimi' seu `sabbati' quod sit cum homo in bono est et per bonum ducitur a Domino, de qua n. (x)8495, 8510, 8890, 8893, ex significatione `intermittere terram' seu non serere illam, quod sit non per vera, ut prius, duci, et ex significatione `dimittere eam' quod sit in tranquillo pacis esse; quod sabbatum etiam fuerit repraesentativum status pacis in quo conjunctio, videatur n. 8494, nam per `intermissionem' et dimissionem seu quietem terrae repraesentabatur quies, tranquillitas, et pax, quae illis qui in bono sunt {1} a Domino. Quod bini status homini qui regeneratur et fit Ecclesia sint, nempe primus cum per vera fidei ducitur ad bonum charitatis, et alter cum in bono charitatis est, videatur n 7923, 7992, 8505, 8506, 8512, 8513, 8516, 8539, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, (x)8772, 9139, 9224, 9227, 9230. [2] Quod bini illi status sint homini qui regeneratur et fit Ecclesia, hactenus ignotum fuit, ex causa imprimis quia homo Ecclesiae non distinxerat inter verum et bonum, ita nec inter fidem et charitatem; tum quia {2} non distincte `perceperat' binas hominis facultates, quae sunt intellectus et voluntas, et quod intellectus videat vera et bona, ac quod voluntas afficiatur illis et amet illa; ex eo nec scire potuit quod primus status hominis qui regeneratur sit discere vera et videre illa, et alter status velle et amare illa, et quod non prius appropriata sint homini quam cum vult et amat {3} illa quae didicit et vidit; voluntas enim est ipse homo, (c)et intellectus est ejus minister. Si haec nota fuissent, potuisset sciri et appercipi quod homo qui regeneratur donetur et novo intellectu et nova voluntate a Domino, et {4} nisi donatus sit utroque, quod non sit novus, nam intellectus est modo visus rerum quas homo vult ac {5} amat, et (o)sic est, ut dictum {6}, solum minister. Consequenter quod primus status hominis qui regeneratur sit duci per vera ad bonum, et alter status duci per bonum, et quod cum in hoc statu est, ordo inversus sit, et tunc ducatur a Domino, proinde quod tunc in caelo sit, et sic in tranquillo pacis; [3] hic status est qui intelligitur per septimum diem, perque septimum annum, tum per jubilaeum, hoc est, per sabbatum et per sabbatum sabbatorum, et per quod tunc quiesceret terra, secundum haec apud Moschen, Sex annis conseres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, et colliges proventum ejus; sed in anno septimo sabbatum sabbatorum erit terrae; sabbath Jehovae; agrum tuum non conseres, et vineam tuam non putabis, sponte nascens messis tuae non metes, Lev.xxv 3-5;
et de jubilaeo, In anno jubilaei, non seretis, neque metetis sponte nascentia ejus, neque vindemiabitis separatas ejus, Lev. xxv [11,] 12;
qui non scit aliquid de binis illis statibus, nec scire potest plura {7} quae in Verbo, nam in Verbo imprimis prophetico describitur unus status et alter distincte; immo nec capere potest sensum internum Verbi, et ne quidem plura quae in sensu ejus litterali, sicut haec quae Dominus praedixit de ultimo tempore Ecclesiae hodiernae, quae ibi vocatur `consummatio saeculi,' {8} apud Matthaeum, Tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes; qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua. Et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, {9} xxiv 16-18:
et apud Lucam, In ista die, quicumque erit super domo, et vasa illius in domo, ne descendito ad tollendum ea; et quicumque in agro, similiter ne revertatur in, quae post illum; mementote uxoris Lothi, xvii 31, 32;
quod alter status hic describatur, et quod ab illo non redeundum sit ad primum {10}, videatur n. 3650-3655, (m)5895 fin., 5897 fin., 8505, 8506, 8510, 8512, 8516;(n) [4] quod status illi distincti sint, etiam {11} involvunt haec apud Moschen, Cum feceris domum novam, facies ambitum tecto tuo. Non conseres vineam tuam et agrum tuum mixtim. Non arabis bove et asino simul. Non indues {12} mixtam vestem ex lana et lino simul, Deut. xxii 8-(x)11; Lev. xix 19;
per illa significatur quod qui in statu veri, hoc est, in statu primo est, non possit esse in statu boni, hoc est, in statu altero, ita nec vicissim; causa est {13} quia unus status est (x)inversus alterius; in primo eram statu spectat homo e mundo in caelum, in altero autem spectat e caelo in mundum; nam in primo statu intrant e mundo vera per intellectuale in voluntatem, et ibi fiunt bona, quia amoris, in altero autem statu exeunt e caelo bona sic facta per voluntatem in intellectuale, et ibi apparent in forma fidei; haec fides est quae est salvifica, quia est ex bono amoris, hoc est, per bonum amoris a Domino; est enim fides illa charitas {14} in forma. @1 i et per bonum ducuntur$ @2 quod$ @3 velit et amet$ @4 i quod$ @5 aut$ @6 i est$ @7 perplura$ @8 et plura quae etiam in sensu literae sunt$ @9 i Matth.$ @10 priorem$ @11 similiter nec sciri potest quid$ @12 induces IT$ @13 et vicissim$ @14 charitatis IT$