Arcana Coelestia (Potts) n. 927

Previous Number Next Number See English 

927. 'Non addam maledicere amplius humo, propter hominem': quod significet quod homo non amplius ita se avertet sicut homo e posteritate Ecclesiae Antiquissimae, constat ab illis quae prius de Antiquissimae Ecclesiae posteritate dicta sunt; quod 'maledicere' significet in sensu interno se avertere, videatur prius n. 223, 245. [2] Quomodo haec et sequentia se habent, quod nempe homo se amplius non ita avertet sicut homo Antiquissimae Ecclesiae et quod non amplius se perdere poterit, constare etiam potest ab illis quae de Antiquissimae Ecclesiae posteris qui perierunt et de nova Ecclesia quae Noahus vocatur, prius dicta sunt; nempe quod Antiquissima Ecclesiae homo talis fuerit quod voluntas et intellectus apud eum unam mentem constituerit, seu quod apud eum amor implantatus fuerit in parte ejus voluntaria et sic simul fides quae implebat alteram mentis ejus partem seu intellectualem; posteri eorum ex hereditario inde traxerunt quod voluntas eorum et intellectus unum facerent quare cum amor sui et inde vesanae cupiditates occupare coeperunt partem eorum voluntariam, ubi prius amor in Dominum et charitas (x)erga proximum, tunc non solum pars voluntaria seu voluntas prorsus perversa facta est, sed etiam simul pars intellectualis seu intellectus eoque magis cum ultima posteritas immersit cupiditatibus falsitate et inde Nephilim facti; inde tales facti ut non restitui possent, quia utraque pars mentis eorum seu tota mens destructa fuit. [3] Sed quia Domino praevisum, etiam provisum est, quod homo exstrueretur, et quidem per id quod homo reformari posset et regenerari quoad alteram ejus mentis partem seu intellectualem, ac ei implantari nova voluntas, quae est conscientia, per quam Dominus bonum amori seu charitatis et verum fidei operaretur: ita homo, ex Divina Domini Misericordia, restitutus est. Haec sunt quae significantur in hoc versu per quod 'non addam maledicere amplius humo, propter hominem quia figmentum cordis hominis meum a pueritia,' et quod 'non addam percutere omne vivum sicut feci.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church