9262. `Ac innocentem et justum ne occidas': quod significet aversationem pro destruendo bono interiore et exteriore, constat ex significatione `innocentis' quod sit qui in bono interiore, ita in sensu abstracto bonum interius, de qua sequitur; ex significatione `justi' quod sit qui in bono exteriore, et in sensu abstracto bonum exterius, nam `justum' praedicatur de bono amoris erga proximum, at `innocens' de bono amoris in Dominum; bonum amoris erga proximum est bonum exterius, et bonum amoris in Dominum est bonum interius; et ex significatione `occidere' quod sit destruere. Quod `justum' sit bonum amoris erga proximum, {1}videbitur etiam infra; at quod `innocens' sit bonum amoris in Dominum, est quia illi in innocentia sunt qui amant Dominum; innocentia enim est agnoscere corde quod a se non nisi quam malum velit et non nisi quam falsum percipiat, et quod omne bonum quod amoris, et omne verum quod fidei, sit a Solo Domino; haec agnoscere corde non alii possunt quam qui Domino conjuncti sunt per amorem; tales sunt qui in intimo caelo sunt, quod inde caelum innocentiae vocatur; quapropter bonum quod illis, est interius bonum; est enim Divinum Bonum Amoris procedens a Domino quod qui {2}in caelo innocentiae sunt recipiunt; inde quoque illi nudi apparent et quoque sicut infantes; ex quo est quod innocentia repraesentetur per nuditatem et quoque per infantiam; quod per nuditatem, videatur n. 165, 213, 214, 8375, (d)et quod per infantiam, n. 430, 1616, 2280, 2305, 2306, 3183, (x)3494, 4563, 4797, 5608 fin. 2 Ex illis quae de innocentia nunc dicta sunt, constare potest quod Divinum Domini non recipi {3}possit quam in innocentia; unde {4}est quod bonum non sit bonum nisi in eo sit innocentia, n. 2526, 2780, 3994, 6765, 7840, 7887, hoc est, agnitio quod ex proprio non nisi quam malum et falsum (d)procedat, et quod a Domino omne bonum et verum sit; credere illud, et credere hoc, et quoque velle hoc, est innocentia; est itaque bonum innocentiae ipsum bonum Divinum a Domino apud hominem; inde est quod `innocens' significet illum qui in bono interiore est, ac in sensu abstracto bonum interius. 3 Quia per `innocentem' seu `innocentiam' Divinum Bonum quod a Domino significatur, ideo crimen maxime nefandum fuit sanguinem innocentem effundere, et cum {5} factum, quod universa terra damnata esset usque dum id expiatum fuit, ut constare potest a processu {6}inquisitorio et expurgatorio si aliquis confossus deprehensus fuerit in terra, de qua re ita apud Moschen, Cum invenitur confossus in terra jacens in agro, nec scitur quis percusserit eum, tunc exibunt seniores {7}tui, et judices tui, et metientur versus urbes, quae circum confossum; fiet autem, urbem proximam confosso, sument seniores urbis hujus vitulam bovis per quam labor non factus, quae non traxit in jugo, et deducent seniores urbis hujus vitulam ad vallem sterilem quae non colitur nec seritur, et decollabunt ibi vitulam in valle; dein accedent sacerdotes filii Levi, et omnes seniores urbis hujus adstantes confosso, lavabunt manus suas super vitula decollata in valle; et respondebunt et dicent, Manus nostrae non {8}fuderunt sanguinem hunc, et oculi nostri non viderunt; expia populo Tuo Israeli quem redemisti, Jehovah, nec {9}des sanguinem innocentem in medio populi Tui Israelis, sic expiabitur illis sanguis; tu vero removebis sanguinem innocentem e medio tui, si feceris rectum in oculis Jehovae, Deut. xxi 1-10;
quisque videre potest quod hic processus inquisitorius et expurgatorius sanguinis innocentis effusi in terra arcana caeli involvat, quae nullatenus sciri possunt nisi sciatur quid significatur per `confossum in agro,' per `vitulam bovis per quam (t)labor non factus, et quae non traxit in jugo,' quid per `vallem sterilem quae non colitur nec seritur,' per `decollationem vitulae in illa valle,' per `lavationem manus super vitula,' et per reliqua; quod haec mandata fuerint absque {10}quod significaverint arcana, nullatenus conveniret Verbo, quod a Divino dictatum est et quoad quamlibet vocem et iotam inspiratum; nam {11}tale absque altiore significatione fuisset {12} rituale nullius sanctitatis, immo vix alicujus rei; sed usque patet quaenam arcana inibi latent 4 ex sensu interno, ita si sciatur quod per `confossum in terra jacentem in agro' significetur verum et bonum {13} exstinctum in Ecclesia ubi {14}bonum, quod per `urbem proximam confosso' significetur verum doctrinae Ecclesiae cujus bonum exstinctum est, quod per `vitulam bovis per quam labor non factus est, et quae non traxit in jugo' {15} bonum externi seu naturalis hominis, qui nondum sibi attraxit falsa fidei et mala amoris per servitium cupiditatum, quod per `vallem sterilem quae non colitur nec seritur' significetur mens naturalis non exculta veris et bonis fidei, ex ignorantia, quod per `decollationem in illa valle' significetur expiatio propter non culpam quia {16}ex ignorantia, quod per `lavationem manus' significetur purificatio (c)e nefando illo crimine; ex his cognitis {17}patet quod per `effundere sanguinem innocentem' significetur exstinguere Divinum Verum et Bonum quod a Domino, ita Ipsum Dominum apud hominem Ecclesiae; sciendum est (m) {18}quod per totum hunc processum {19}repraesentatum 5 fuerit in caelo crimen tale factum absque culpa, quia ex ignorantia in qua innocentia, et inde ut non malum; singula usque ad minutissima in illo processu aliquid essentiale illius rei {20}repraesentabant;(n) quae autem repraesentabant, constat ex sensu interno; quod `confossus' sit verum et bonum exstinctum, videatur n. 4503, quod `terra' sit Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, (x)2118 fin., 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 8732, quod `ager' sit Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, n. 2971, 3310, 3766, 4982, 7502, 7571, (x)9139, quod `urbs' sit doctrina veri {21}, ita verum doctrinae Ecclesiae, n. 402, 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, quod `bos' sit bonum externi seu naturalis hominis, n. 2180, 2566, 2781, (x)9134, inde `vitula' bonum infans, n. 1824, 1825; quod 6 `labor non factus et [non] traxit in jugo' sit quod adhuc non serviverit falsis et malis, ex ignorantia, patet, nam `laborare et trahere in jugo' est servire; quod `vallis' sit mens inferior, quae mens naturalis vocatur, n. (x)3417, 4715, quod `sterilis' sit quae absque veris et bonis, n. 3908, {22}ita `vallis quae non colitur et seritur' est mens naturalis nondum exculta veris et bonis, ita quae adhuc est in ignorantia, quod `semen quo seritur' sit verum fidei, n. 1025, 1447, (x)1610, 1940, 2848, 3038, 3373, 3671, 6158; quod `decollatio' sit expiatio, est quia per mactationes bestiarum variarum, sicut per sacrificia, significabantur expiationes; quod `lavatio manus' sit purificatio a falsis et malis, n. 3147, hic itaque purificatio a nefando illo crimine, nam `effundere sanguinem' {23}in genere (x)significat violentiam inferre {24}bono et vero, n. 9127, {25}sic `effundere sanguinem innocentem' significat exstinguere Divinum a Domino apud hominem, ita Ipsum Dominum apud illum; nam verum et bonum apud hominem est Ipse Dominus, quia sunt ab Illo. 7 Simile significatur per `effundere sanguinem innocentem' in Deut. xix 10, xxvii 25; Esai. lix 3, 7; Jer. ii 34, vii 6, xix 4, xxii 3, 17; Joel. iv 19 [A.V. iii 19]; Ps. xciv 21. `Innocens' in sensu proximo significat qui absque culpa, et absque malo, {26} quod etiam (x)testabantur olim per `lavationem manuum,' Ps. xxvi 6; Ps. lxxiii 13; Matth. xxvii 24; Joh. xviii 38, xix 4; hoc inde est quia bonum quod a Domino apud hominem est absque culpa ac absque malo; id bonum est bonum innocentiae in sensu interno, ut ostensum est; sed bonum quod absque culpa et malo est in externo homine, hoc est, bonum exterius, vocatur `justum,' ut quoque apud Davidem, Non associabitur Tibi thronus perditionum, qui conglomerant se contra animam justi, et sanguinem innocentem condemnant, Ps. xciv [20,] 21. @1 videatur n. 612, 2235, 5069; et$ @2 innocentes$ @3 d possit i queat$ @4 sequitur$ @5 i id$ @6 inquisitionis et expurgationis$ @7 urbis IT$ @8 confuderunt T$ @9 das$ @10 significatione arcanorum$ @11 si$ @12 i hoc modo$ @13 i ***$ @14 bona$ @15 i significetur$ @16 in$ @17 patebit$ @18 ita$ @19 repraesentabatur$ @20 sistebat$ @21 i Ecclesiae$ @22 quod ager qui colitur sit bonum Ecclesiae, videatur mox supra, ita ager qui non colitur nec seritur, est ubi non bonum Ecclesiae, et$ @23 est violentiam$ @24 vero et bono$ @25 d sic i and d sed i et$ @26 i aliquid facit,$