925. Quod 'odoratus Jehovah odorem quietis' significet quod gratus fuerit Domino cultus inde, nempe cultus ex charitate et fide charitatis, qui per 'holocaustum' significatus, dictum est in versu proxime praecedente. Passim in Verbo dicitur quod 'Jehovah odoratus est odorem quietis,' et quidem praecipue ex holocaustis, et ubivis significat gratum seu acceptum; sicut ex holocaustis quod odoratus odorem quietis, Exod. xxix 18, 25, 41; Lev. i 9, 13, 17; xxiii 12, 13, 18 Num. xxviii 6, 8, 13; xxix 2, 6, 8, 13, 36; tum ex aliis sacrificiis, Lev. ii 2, 9; vi 8, 14 [A.V. 15, 21]: viii 21, 28; Num. xv 3, 7, 13; et vocantur 'ignitum in odorem quietis Jehovae,' quo significatur quod ex amore e charitate; 'ignis' in Verbo et 'ignitum,' cum praedicatur de Domino et de cultu Ipsius, significat amorem: similiter etiam 'panis,' quare etiam cultus repraesentativus per holocausta et sacrificia appellatur 'panis igniti Jehovae in odorem quietis,' Lev. iii 11, 16. [2] Quod 'odor' significet gratum et acceptum, et sic quod odor quoque in Ecclesia Judaica fuerit repraesentativum grati, et tribuatur Jehovae seu Domino, est causa quod bonum charitatis et verum fidei ex charitate correspondeat odoribus jucundis et suavibus; ipsa correspondentia quod sit et qualis sit, constare potest a sphaeris in caelo spirituum et angelorum; sunt ibi sphaerae amoris et fidei, quae manifeste percipiantur; sphaerae tales sunt ut cum spiritus bonus aut angelus, seu societas spirituum bonorum aut angelorum adventat, tunc percipitur ilico quoties Domino beneplacet, qualis est spiritus, angelus, seu societas, quoad amorem et fidem, et quidem e longinquo, et magis cum praesentior fit; quod incredibile, sed usque est verissimum; talis est communicatio in altera vita, et talis perceptio; quare, cum Domino beneplacet, non opus est multis explorare qualis anima seu spiritus est, nam ad primum adventum potest cognosci: his sphaeris correspondent sphaerae odorum in mundo; quod correspondeant, inde constare potest quod sphaerae amoris et fidei, quando Domino beneplacet, manifeste in sphaeras odorum jucundorum et suavium vertantur in mundo spirituum, et manifeste percipiantur. [3] Ex his nunc constat unde et quare 'odor quietis' significat gratum, et quare odor repraesentativum factum in Ecclesia Judaica, et 'odor quietis' Jehovae seu Domino tribuatur. 'Odor quietis' est pacis seu gratum pacis; pax in uno complexu comprehendit omnia et singula quae sunt regni Domini, nam status regni Domini est status pacis; in statu pacis existunt omnes status felices ex amore et fide in Dominum. Ex his quae nunc dicta sunt, patet non solum quomodo repraesentativa se habent; sed etiam quare in Ecclesia Judaica suffimenta, pro quibus altare ante velum et propitiatorium; quare turis oblationes in sacrificiis; tum quare tot aromata, in suffimento, in ture, ut et in oleo unctionis adhibebantur; ita quid 'odor quietis,' quid 'suffitus,' et quid 'aromata' significant in Verbo, nempe quod caelestia amoris et inde spiritualia fidei, in genere quicquid gratum inde; [4] ut apud Ezechielem, In monte sanctitatis Meae, in morte altitudinis Israelis,... ibi servient Mihi omnis domus Israelis, tota in terra, ibi acceptos habebo illos; et ibi quaeram sublationes vestras, et primitias munerum vestrorum in omnibus sanctificationibus vestris; per odorem quietis acceptos habebo vos, xx 40, 41; ubi 'odor quietis' praedicatur de holocaustis et muneribus, hoc est, de cultu ex charitate et ejus fide, qui per holocausta et munera significatur, et inde acceptus est, quod est 'odor': apud Amos, Odi, reprobavi festa vestra, et non odorabor cessationes vestras, quia si obtuleritis Mihi holocausta et munera vestra, non accepta erunt," v 21, 22; ibi manifeste quod significet gratum aut acceptum. De Isaco benedicente Jacobo pro Esavo, legitur, Cum accederet Jacob, et Isaacus osculatus eum, et odoraretur odorem vestium ejus, et benedixit ei, et dixit, Vide, odor filii mei, sicut odor agri, cui benedixit Jehovah, Gen. xxvii 26, 27; 'odor vestium' significat naturale bonum et verum, quod gratum ex concordantia cum caelesti et spirituali bono et vero; cujus gratitudo describitur per 'odorem agri.'