9248. `Non feres famam vanitatis': quod significet non auscultationem falsitatum, constat ex significatione 'ferre famam' quod sit audire et facere, ita auscultare; fama enim in lingua originali exprimitur per vocem quae significat auditionem; et ex significatione `vanitatis' quod sit falsitas, et quidem falsitas doctrinae et religionis, ut constare potest ex sequentibus his locis: apud Ezechielem, Non erit amplius ulla visio vanitatis, et divinatio blanda in medio domus Israelis, xii 24;
`visio vanitatis' pro revelatione falsa: apud eundem, Viderunt vanitatem et divinationem mendacii; propterea quod loquimini vanitatem, et videtis mendacium; ideo ecce Ego contra vos, ut sit manus (x)Mea contra prophetas videntes vanitatem, et divinantes mendacium, xiii 6-9;
`prophetae,' de quibus hic dicitur quod videant vanitatem et divinent mendacium, significant docentes et, in sensu abstracto, doctrinam, n. 2534, 7269; et de prophetis praedicatur videre, quapropter etiam antiquis temporibus vocati sunt `videntes,' 1 Sam. ix 9, et quoque 2 praedicatur `divinare'; per `videre' seu per `visionem' cum de prophetis, in sensu interno significatur revelatio quae spectat doctrinam, et per `divinare' seu per `divinationem' significatur revelatio quae spectat vitam; et quia `vanitas' significat falsum doctrinae, et `mendacium' falsum vitae, ideo dicitur, `viderunt vanitatem et divinationem mendacii': {1} apud eundem, In videndo tibi vanitas, in divinando tibi mendacium, xxi (x)34:
apud Sachariam, Theraphim loquuntur iniquitatem, et divinatores vident mendacium, et somnia vanitatis loquuntur, x 2:
apud Jeremiam, Prophetae viderunt vanitatem, Threni ii 14. Quod `vanitas' sit falsum doctrinae ac religionis, etiam patet apud Hoscheam, Vanitas facti sunt, in Gilgal boves sacrificant, xii 12 [A.V. 11]: apud Jeremiam, Obliti sunt Mei populus Meus, vanitati suffiverunt, xviii (x)15: similiter alibi, ut Esai. v 18, xxx 28, lix 4; Ps. xii 3 [A.V. 2]; Ps. cxix 37, 38; Ps. cxliv 7, (x)8. @1 i Similiter$