9245. Quod illi solum in fide sint qui vivunt secundum praecepta fidei, docet Dominus apud Johannem, Lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera eorum mala; omnis qui mala facit odit lucem, et non venit ad lucem ne coarguantur ejus opera; qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quoniam in Deo facta sunt, iii 19-21;
`venire ad lucem' est ad fidem in Dominum, ita ad fidem a Domino. Pariter apud Lucam, Quid Me vocatis, Domine, Domine, et non facitis quae dico? omnis qui venit ad Me, et audit sermones Meos, et facit illos, similis est homini aedificanti domum qui posuit fundamentum super petra: qui vero audit et non facit, similis est homini aedificanti domum super humo sine fundamento, vi 46-fin.;
'qui faciunt sermones seu verba Domini' sunt illi qui amant proximum et amant Dominum, nam qui amat, is facit, Joh. xiv 20, 21, 23, 24, xv 9-17. CAPUT XXIII 1. Non feres famam vanitatis; ne ponas manum Nam cum improbo ad esse testis violentiae. 2. Non eris post multos ad mala; et non respondebis super lite ad declinandum post multos ad pervertendum. 3. Et pauperem non revereberis in lite ejus. 4. Cum occurreris bovi inimici tui, vel asino ejus, erranti, reducendo reduces eum illi. 5. Cum videris asinum osoris tui cubantem sub onere suo, et cessaveris a removendo ei, removendo removebis cum illo. 6. Non declinabis judicium egeni tui in lite ejus. 7. A verbo mendacii elongabis te, ac innocentem et justum ne occidas, quia non justificabo improbum. 8. Et munus non accipies, quia munus occaecat apertos oculis, et pervertit verba justorum. 9. Et peregrinum non opprimes; et vos nostis animam peregrini, quia peregrini fuistis in terra Aegypti. 10. Et sex annis seres terram tuam et colliges proventum ejus. 11. Et septimo intermittes eam et dimittes eam, et comedent egeni populi tui; et residuum illorum (x)comedet fera agri; ita facies vineae tuae, oliveto tuo. 12. Sex diebus facies opera tua, et die septimo cessabis, propterea ut requiescat bos tuus et asinus tuus, et respiret filius ancillae tuae, et peregrinus. 13. Et omne quod dixi ad vos custodietis; et nomen deorum aliorum non memorabitis, (x) non audietur super ore tuo. 14. Tribus vicibus feriaberis Mihi in anno. 15. Festum azymorum custodies; septem diebus comedes azyma, quemadmodum praecepi tibi, ad statum tempus mensis Abib, quia in eo exivisti ex Aegypto; et non videbuntur facies Meae vacue. 16. Et festum messis, primitiarum operum tuorum, quae seminaveras in agro; et festum collectionis in exitu anni, in colligendo te opera tua ex agro. 17. Tribus {1}vicibus in anno videbitur omnis masculus tuus ad facies DOMINI JEHOVAE. @1 Above vicibus i (alia voce) i.e. (p(e)'amim) here and (r(e)galim) in c 14 above are both represented by vicibus$ 18. Non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei, et non pernoctabit adeps festi Mei usque ad mane. 19. Primum primitiarum humi tuae introduces domum JEHOVAE DEI tui; non coques haedum in lacte matris suae. 20. Ecce Ego mitto angelum ante te, ad custodiendum te in via, et ad perducendum te ad locum quem praeparavi. 21. Custodi a facie ejus et audi vocem ejus, ne exacerbes eum, quia non feret praevaricationem vestram, quia nomen Meum in medio ejus. 22. Quia si audiendo audiveris vocem ejus et feceris omne quod loquar, inimicum agam in inimicos tuos, et hostem agam in hostes tuos. 23. Cum iverit angelus Meus ante te, et perduxerit te ad Emorraeum, et Chittaeum, et Perisaeum, et Cananaeum, Chivaeum, ei Jebusaeum, et excidero illum, 24. Non incurvabis te diis illorum, et non servies illis, et non facies secundum opera illorum, quia destruendo destrues illos, et confringendo confringes statuas illorum. 25. Et servietis JEHOVAE DEO vestro, et benedicet pani tuo e aquis tuis, et removebo morbum e medio tui. 26. Non erit abortiens et sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo. 27. Terrorem Meum mittam ante te, et turbabo omnem populum ad quos veneris, et dabo omnes inimicos tuos ad te cervicem. 28. Et mittam crabronem ante te, et expellet Chivaeum Cananaeum, et Chittaeum ab ante te. 29. Non expellam illum ab ante te in anno uno, ne forte sit terra desolata, et multiplicetur super te fera agri. 30. Parum parum expellam illum ab ante te, usque dum fructificeris et heredites terram. 31. Et ponam terminum tuum a mari Suph et usque ad mare Philisthaeorum, et a deserto usque ad fluvium; quia dabo in manum vestram habitatores terrae, et {1}expelles illos ab ante te. @1 expellam AIT Sch$ 32. Non panges illis et diis illorum foedus. 33. Non habitabunt in terra tua, ne forte faciant peccare te Mihi, cum serviveris diis illorum, quia erit tibi in laqueum.{1} @1 Below this v. S wrote the following note, with which cp. p. 642, note 2 and n. 9349: recapitulentur a Cap. xx, xxi, xxii, xxiii, et videatur quae leges in sensu literali valeant, et quae valeant ad libitum, et quae non valeant, quae earum repraesentativae, quae nihilominus sanctae, ita quid sit abrogatum et non abrogatum.$