9239. EXODI CAPUT VICESIMUM TERTIUM DOCTRINA CHARITATIS ET FIDEI
Dicitur credere in Deum, et credere illa quae a Deo: credere in Deum est fides quae salvat, at credere illa quae a Deo, est fides quae absque priore non salvat; nam credere in Deum est scire et facere, at credere illa quae a Deo, est scire et nondum facere; qui vere christiani sunt, illi sciunt et faciunt, ita credunt in Deum, at qui non vere Christiani sunt, illi sciunt et non faciunt; sed hi a Domino vocantur `stulti,' illi autem `prudentes,' Matth. vii 24, 26.