9232. Quidam spiritus apparebant supra caput et inde auditae sunt voces sicut tonitrua, nam non aliter tonabant voces eorum quam sicut e nubibus tonitrua post fulmina; autumabam quod esset ingens multitudo spirituum qui edocti vocem edere cum tali sonitu. Spiritus simpliciores qui apud me erant illos irridebant quod valde miratus sum; causa irrisionis mox detegebatur, quae erat quod spiritus qui tonabant non multi essent sed pauci, et quoque parvi sicut pueri; et quod illi prius per {1}tales sonitus terrorem incusserint, et tamen prorsus nihil damni possent inferre. @1 tales sonitus altered to talem sonitum$