Arcana Coelestia (Potts) n. 9228

Previous Number Next Number See English 

9228. Quod `septem' significent integram periodum a principio ad finem, ita plenum, constat a pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam, Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, xxx 26;

agitur ibi de salvatione fidelium ac de intelligentia et sapientia eorum in regno Domini; `luna' est fides a Domino, ita fides in Dominum, et `sol' est amor a Domino, ita amor in Dominum, n. 30-38, 1521, 1529-1531, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 4696, 5377, 7078, 7083, 7171, 8644; `lux solis septupla, sicut lux septem dierum' est status plenus intelligentiae et sapientiae ex amore et fide in Dominum:

apud Ezechielem, 2 Exibunt habitatores urbium Israelis, et incendent (c)ac comburent arma, et scutum et clypeum, cum arcu et cum telis, et cum baculo manus, et cum hasta; (x)accendent illis ignem septem annis, ut non adferant ligna ex agro, neque excidant ex silvis: et mundabunt terram septem mensibus, xxxix 9, [10,] 12;

agitur ibi de destructione falsi; `arma' quae ibi recensentur sunt falsa per quae pugnant mali contra vera Ecclesiae, `accendere illis ignem septem annis' significat destructionem {1} plenariam per cupiditates amorum sui et mundi, `ut non adferant ligna ex agro, neque excidant e silvis' significat {2}dum nihil boni supersit, neque in interiore homine neque in exteriore, `mundare terram septem mensibus' significat plenariam restitutionem boni et veri in Ecclesia; quod `arma' sint vera pugnantia contra falsa, et in opposito sensu falsa pugnantia contra vera, (d)quod `arcus cum telis' sint doctrinalia veri, et in opposito sensu doctrinalia falsi, {3}quod `baculus manus' sit potentia veri, et in opposito sensu potentia falsi, {4}quod `incendere et comburere' sit vastare per cupiditates amorum sui et mundi, {5}quod `ligna ex agro' sint bona interiora Ecclesiae, et `ex silvis' scientifica boni et veri, et (t)quod `terra' sit Ecclesia, ostensum est plurimis in locis; (m)quisque videre potest quod {6}ibi alia significentur quam quae in littera exstant, sicut quod {7}comburerent arma, et incenderent ignem septem annis, ut non adferant ligna ex agro, {8}nec excidant ex silvis; {9}quod usque {10}significentur sancta ac Divina scitur, quia Verbum est sanctum et ex Divino; sed quae sancta (c)ac Divina in illis verbis continentur, nullatenus sciri potest nisi sciatur quid significant `arma,' quid `septem anni,' {11}et `septem menses', quid `ligna ex agro' et {12} `ligna ex silvis'; inde patet quod prophetica {13}illa absque notitia ex sensu interno 3 {14}prorsus non capiantur:(n) apud Davidem, Septies in die laudo Te super judiciis justitiae Tuae, Ps. cxix (x)164:

apud eundem, Retribue vicinis septuplum in sinum eorum, Ps. lxxix 12; 'septuplum' est ad plenum: similiter apud Moschen, Quod septuplum punirentur si transgrederentur praecepta et statuta, Lev. xxvi 18, 21, 24, 28. Qui non scit quod `septem' significent integram periodum a principio ad finem, et inde plenum, credet quod `septem septimanae' significent septem tempora apud Danielem, Scito et percipito, ab exitu Verbi ad usque restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem, septimanae septem, ix 25;

sed `(t)septimanae septem usque ad Messiam Principem' significant id quod dicitur de Domino, quod venturus in plenitudine temporum, ita {5}significant integram periodum {6}. Inde patet quod septem spiritus coram throno Dei, Apoc. i 4, liber obsignatus septem sigillis, Apoc. v i, et septem angeli habentes septem phialas, quae sunt plagae septem ultimae, Apoc. xv 1, 6, 7, xxi 9, non sint septem spiritus, nec septem sigilla, nec septem angeli, septem phialae, (c)ac septem plagae, quae significantur, sed quod sint omnia usque ad plenum; (m)pariter quod sterilis pareret septem, I Sam. ii 5, non sint septem sed multum usque ad plenum.(n) 4 Quia `septem' talia significabant, ideo statutum est quod sacerdos septem diebus indutus esset vestibus cum initiaretur, Exod. xxix 30, quod septem diebus implerentur manus ejus, ibid. vers. 35, septem diebus sanctificaretur altare, ibid. vers. 37, quod initiati in sacerdotium non (x)decederent a tentorio septem diebus, Lev. viii 33, 34; {7}similiter, spiritus immundus exiens ex homine, et revertens cum septem aliis, Matth. xii 43-45; Luc. xi 26, tum si frater septies in die peccaverit et septies conversus fuerit, quod ei remittetur, Luc. xvii 4, quod cor Nebuchadnezaris mutaretur ab homine, et cor bestiae daretur ei, dum septem tempora transiverint, Dan. iv 12, 22, 29 [A.V. 15, 25, 32]; inde quoque erat quod amici Hiobi in terra septem dies et septem noctes sederint cum illo, et nihil locuti ad illum, Hiob. ii 13. (m)Quod septuaginta similiter significent plenum, videatur n. 6508, tum quoque septimana, n. 2044, 3845.(n) Ex his nunc constare potest quod per 'octavum diem' significetur principium status sequentis. @1 i eorum$ @2 ut$ @3 After manus$ @4 After comburere$ @5 After agro$ @6 haec significent alia$ @7 accenderent armis ignem$ @8 d et i nec A, et IT$ @9 quid$ @10 significent$ @11 quid ignis$ @12 i quid$ @13 Verbi$ @14 parum$ @15 significat AI$ @16 i quae intercedit$ @17 pariter quod amici Hiobi in terra septem dies et septem noctes sederint cum illo, et nihil loquuti ad illum, Job ii 13, ut et quod cor Nebuchadnezaris mutaretur ab homine, et cor bestiae daretur ei dum septem tempora transiverint super eum, Dan. iv 12, 22, 29, sic et perpluries alibi septem non significant septem, sed plenam periodum, ut et abstracte a periodo, ad plenum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church