Arcana Coelestia (Potts) n. 9211

Previous Number Next Number See English 

9211. `Non ponetis super (x)illo usuram': quod significet quod sic non propter lucrum inde, constat ex significatione `ponere usuram super aliquo' quod sit bonum propter lucrum facere, de qua nunc supra n. 9210, hic non propter lucrum, quia dicitur `non ponetis super (c)eo usuram.' Ex hac lege de {1}faenore et usura videri potest quomodo se habet cum legibus, quae judicia vocatae sunt, apud populum Israeliticum, quod nempe cessaverint, una cum sacrificiis et {2}reliquis ritualibus, cum Dominus in mundum venit et aperuit interiora cultus, et in genere interiora Verbi; interiora illius legis sunt quod bonum faciendum proximo ex corde, et credendum quod nihil meriti insit factis quae ex se sed modo factis quae {3}sunt ex Domino apud se, Ipse enim Dominus solus meruit et solus justitia {4} est; et cum homo hoc credit, in factis a se nihil meriti ac mercedis ponit sed tribuit omnia bona Domino; et quia Dominus ex Divina Misericordia id facit, tribuit homo omnia soli misericordiae; inde quoque est quod qui ducitur a Domino, prorsus {5}nihil cogitet de mercede et usque ex corde bonum facit proximo. Haec sunt interiora ex quibus lex de usuris apud gentem Israeliticam et Judaicam descendit; quapropter cum 2 homo in interioribus {6} est, cessat illa lex una cum similibus aliis quae judicia (t)dicta sunt; nam gens Israelitica et Judaica fuit solum in externis quae repraesentabant interna; inde lex illa obstrinxit (c)illam gentem tunc, non autem obstringit Christianos, quibus interiora a Domino revelata sunt. Quod ita sit, novit homo Ecclesiae hodie, quapropter leges usurariae prorsus aliae sunt hodie. Sed usque non ideo sanctitas legis hujus cessat, {7}ac si Verbum hoc abrogatum est, nam sanctitas ejus {8} manet ex interioribus {6} quae in illa; interiora haec sancta usque afficiunt angelos cum hoc Verbum legitur. Caveant tamen sibi ne leges vitae, quales sunt in Decalogo et passim alibi in Vetere Testamento, credantur abrogatae, illae enim tam in interna quam in externa forma confirmatae sunt ex causa quia (t)separari non possunt. 1 non accipiendis usuris 2 caeteris 3 fiunt 4 i etiam 5 non 6 i illis 7 seu IT 8 i usque


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church