9205. `Et occidam vos gladio': quod significet {1} quod deprivent se bono et vero per falsa, constat ex significatione `occidere' cum de illis qui defraudant illos qui in bono et vero sunt, qui per `viduas, orphanos, et peregrinos' significantur, quod sit illos deprivare talibus; quod `occidere' sit deprivare vita spirituali, videatur n. 3607, (x)6767, 8902; et ex significatione `gladii' quod sit verum pugnans et destruens 8902; et ex falsum, et in opposito sensu falsum pugnans et destruens verum, de qua n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294, hic itaque `occidere gladio' est deprivare bonis et veris per falsa. @1 significent$