Arcana Coelestia (Potts) n. 9199

Previous Number Next Number See English 

9199. `Et orphanum': quod significet qui in vero sunt et nondum in bono, et usque desiderant bonum, constat ex significatione `orphani' quod sint qui in vero et desiderant bonum; quod illi per `orphanos' significentur {1}, est quia filii orbati patre et matre, ita qui privati bono et vero interiore, orphani sunt, nam per `patrem' in Verbo significatur bonum interius, et per `matrem' verum conjunctum illi bono, n. (x)5581; per `filios' autem significantur vera inde {2} derivata; quod `filii' sint vera, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2813, 3373, 6583, et quod filii hic per orphanos intelligantur, et non filiae, patet a vers. 23 sequente, ubi dicitur, `et filii vestri erunt orphani.' Quod `filii orphani' sint qui desiderant bonum, est quia loco patris eorum tunc Dominus est, secundum haec apud Davidem, Pater orphanorum et judex viduarum Deus in habitaculo sanctitatis Suae, Ps lxviii 6 [A.V. 5]. [2] Quod `orphani' sint qui instructi sunt in veris fidei Ecclesiae {3} ex Verbo, et per illa dein ducuntur ad bonum, patet etiam a Domini verbis apud Johannem, Ego rogabo Patrem, ut alium paracletum det vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt illum, neque cognoscit illum; vos autem cognoscitis illum, quia apud vos manet et inter vos est; non relinquam vos orphanos, veniam ad vos; haec locutus sum vobis, apud vos manens, paracletus autem spiritus sanctus, ille vos docebit omnia, xiv 16-18, 24, 25 [, 26]. [3] Quod illi `orphani' sint qui in veris sunt et desiderant bonum, constare potest a singulis ibi; per `paracletum' enim intelligitur Divinum Verum, quod fuit Dominus cum in mundo, et quod procedit a Domino postquam glorificavit Humanum Suum et abivit e mundo; ideo dicit quod missurus sit paracletum et quod venturus Ipse; `mittere paracletum' est illustrare et instruere in veris fidei, (c)ac `venire ad illos' est ducere in {4} bonum, ideo dicit, Non relinquam vos orphanos {5}. Dictum est quod per `paracletum' intelligatur Divinum Verum, quod fuit Dominus cum in mundo, et quod procedit a Domino postquam glorificavit Humanum Suum et abivit e mundo; quod ita sit, Dominus aliquoties manifeste docuit, sed qui Divinum distinguunt in personas, et non in essentias unitas in uno, illi non capiunt hoc, nam Verbum secundum captas ideas ab homine explicatur et {6} comprehenditur; ita quoque ubi Dominus dicit quod Ipse in Patre sit et Pater in Ipso, quod Pater et Ipse Unum sint, tum quod omnia Sua Patris sint, et omnia Patris Sua, Joh. x 30, xiv 1-11 {7}, 20, xvi 15, xvii 11; sed explicentur illa (o)quae supra dicta sunt, ulterius. [4] Quod per paracletum intelligatur Divinum Verum, patet (c)ab ipsis verbis Domini, vocatur enim `spiritus veritatis,' et quoque dicitur, `Paracletus, spiritus sanctus, vos docebit omnia.' Quod Dominus fuerit Divinum Verum cum in mundo, patet quoque a Domini verbis ibi, nam dicit quod paracletum alium (hoc est, loco Sui) {8} seu spiritum veritatis missurus sit; et de Se, quod cognoscant illum, quia apud vos {9} manet et inter vos {9} est; et quoque, `Ego veritatem vobis dico; si non abivero {10}, paracletus non veniet {11} ad vos, si vero abivero, mittam illum ad vos,' Joh. xvi 7; et alibi, `Hoc dixit {12} de spiritu, quem accepturi erant credentes in Ipsum; nondum enim erat spiritus sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat,' Joh. vii 39; et adhuc alibi, quod Ipse sit via et veritas, Joh. xiv 6, tum quod sit Verbum, et quod Deus sit Verbum, et quod Verbum caro factum sit, Joh. i 1-3, 14; `Verbum' est Divinum Verum; quod Dominus fuerit Divinum Verum cum in mundo, videatur {13} n. 3195, 4687, 4727, 6716, 6864, {14} 7499, 8127, 8724. [5] Et quod Divinum Verum procedat a Domino postquam glorificavit Humanum Suum et abivit e mundo, patet etiam a Domini verbis, `Cum abivero, mittam spiritum veritatis ad vos'; `mittere' est exire et procedere, n. 2397, 4710; et (o)quoque, `Cum venerit, docebit vos in omni veritate; non enim loquetur a seipso, (o)sed quaecumque audiverit, loquetur; ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis,' Joh. xvi 7, 13-15. (m)Quod Dominus cum e mundo abivit, factus sit Divinum Bonum etiam quoad Humanum, (d)videatur n. 3704, 3712, 3737, 3969, 4577, 5704, 6864, 7014, 7499, 8241, 8724, 8760, 9167, et quod tunc a Divino Bono quod Ipse {15}, procedat Divinum Verum, sicut a sole lux universi, n. 3636, 3643, 3969, 5704, 7083, 8127; addantur his {16} quae supra n. 9194 citata sunt. @1 id per orphanos significetur$ @2 i nata seu$ @3 i , quae$ @4 ad$ @5 seu indere bonum veris, inde patet, quid orphanus$ @6 i sic$ @7 7 ad 11$ @8 ita loco suo alium Paracletum$ @9 eos$ @10 abirem$ @11 veniret$ @12 dicit IT$ @13 i etiam$ @14 i 7014,$ @15 Ipsius$ @16 et praeterea$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church