Arcana Coelestia (Potts) n. 9196

Previous Number Next Number See English 

9196. `Et peregrinum non affliges et non opprimes': quod significet quod qui in veris et bonis fidei instrui volunt non falsis fidei {1} (c)et malis vitae infestandi sint, constat ex significatione `peregrini' quod sit qui instrui vult in illis quae Ecclesiae sunt, ita qui in veris et bonis fidei, ac qui recipit illa et vivit secundum illa, de qua n. 1463, 8007, 8013; quod peregrinus ille sit {2}, est quia `peregrinari' significat instrui ut et vivere, n. 2025, 3672, 6095; et ex significatione `affligere' cum de illis qui in veris et bonis fidei instrui (x)volunt, quod sit non falsis fidei infestari; et ex significatione `opprimere' cum de iisdem, quod sit non malis vitae infestare; qui enim infestant tales falsis, illi affligunt illos, et qui infestant malis opprimunt illos. @1 cp n, 9595$ @2 id significet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church