Arcana Coelestia (Potts) n. 9188

Previous Number Next Number See English 

9188. `Praestigiatricem': quod significet illos apud quos aliquid Ecclesiae conjunctum est falsis mali amoris sui, constat ex significatione `praestigiarum' quod sint falsa mali amoris sui conjuncta cum talibus quae {1} Ecclesiae; sunt duo quae faciunt caelum, ita vitam spiritualem apud hominem, verum fidei in Dominum et bonum amoris in Ipsum, et sunt duo quae faciunt infernum, ita mortem spiritualem apud hominem, falsum fidei et malum amoris sui; haec duo conjuncta sunt apud illos qui in inferno sunt et faciunt conjugium infernale, illa vero duo sunt conjuncta apud illos qui in caelo sunt et faciunt conjugium caeleste; Dominus, quantum fieri potest, detinet hominem a conjunctione veri et boni cum falso et malo, (o)quia haec conjunctio est profanatio; sed usque non detineri possunt plures ab illis qui in Ecclesia sunt; causa est quia ab infantia sua hauserunt talia quae Ecclesiae sunt ex Verbo (c)et ex doctrina e Verbo, et quidam eorum imbuerunt illa et fecerunt fidei suae; hi cum ad aetatem adultam pervenerunt, quando non ut prius ex aliis sed ex semet cogitare (x)coeperunt, tunc illa quae fidei eorum facta sunt nihili fecerunt et pro illis arripuerunt falsa, et quoque imbuerunt; illi sunt qui apud se conjunxerunt vera falsis, nam vera quae semel fidei facta sunt manent, nec possunt eradicari, et falsa quae dein fidei fiunt conjungunt se cum illis; haec conjunctio est quae in sensu interno significatur per `praestigias.' [2] Quod falsa illa sint falsa mali amoris sui, est quia omne malum ab illo amore principaliter scaturit, et cum malum etiam falsum, quoniam {2} cohaerent. Inde patet quod apud tales vita spiritualis nulla sit quia destructa per falsa mali; et quantum conjunxerunt {3} falsa illa veris, tantum vitae spiritualis apud se exstinxerunt {4}; et quia sic mortui pro vivis facti sunt, dicitur quod illos non vivificabis. [3] Quod illa conjunctio per `praestigias' in Verbo significetur', patet apud Esaiam, Dixisti {5}, Non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem; at venient tibi duo illa momento in die uno, orbitas et viduitas, propter multitudinem praestigiarum tuarum, propter magnitudinem magiarum tuarum valde; confisa (x)es in malitia tua, dixisti, Non videns me; sapientia tua et scientia tua seduxit te, cum dixisti in corde tuo, Ego, et non sicut ego praeterea; ideo veniet super te malum quod non scies {6} deprecari, et cadet super te calamitas quam non poteris expiare; veniet super te subito devastatio, non scies {7}; persta namque in magiis tuis, et in multitudine praestigiarum tuarum, in quibus laborasti a juventute tua. Defatigata es multitudine consilii tui; stent nunc et salvent te scrutatores caeli {8}, videntes stellas, (o)et cognoscentes novilunia, ab illis quae venient super te; ecce facti sunt sicut stipula, ignis adussit eos, non eripiunt animam suam e manu flammae, xlvii 8-14;

[4] quod `praestigiatores' sint qui conjungunt falsa mali (x)amoris sui veris fidei et sic pereunt, patet a singulis ibi in sensu interno spectatis, describuntur enim ibi; exstinctio vitae spiritualis (c)illorum describitur per `viduitatem et orbitatem'; `viduitas' est privatio veri et inde boni {9}, `orbitas' est privatio veri et boni; falsi origo, quod sit ex malo amoris sui, describitur per haec, `Sapientia tua et scientia tua seduxit te, cum dixisti in corde tuo, Ego, et non sicut ego praeterea,' et ipsum malum amoris sui (o)per haec, `Ecce facti sunt sicut stipula, ignis adussit eos, non eripiunt animam suam e manu flammae'; `ignis' et `flamma' est amor sui; quod omne vitae spiritualis exstinctum sit, per haec, `Veniet super te malum quod non poteris deprecari, et cadet super te calamitas quam non poteris expiare'; dicuntur illi `scrutatores caeli, videntes stellas, (o)et cognoscentes novilunia' ex eo quod in externis absque interno (x)sint, nam tales ab externo homine et nihil ab interno vident, ita a naturali lumine et nihil a spirituali luce; `caelum' enim, `stellae,' et (x)`novilunia' in sensu interno sunt cognitiones et scientifica, (o)hic quae spectantur e mundo et non e caelo. [5] Quod `praestigiae' talia falsa sint, etiam patet apud Micham, Exscindam urbes terrae tuae et destruam omnia munimenta tua, exscindam praestigias e manu tua, et arioli non erunt tibi, v 10, 11 [A.V. 11, 12];

`urbes terrae tuae' sunt falsa doctrinalia Ecclesiae eorum, quae vocantur `praestigiae' quia destruunt vera fidei: apud Nahum, Prae multitudine scortationum scorti boni causa, magistrae {10} praestigiarum, (x)vendentis gentes in scortationibus suis, et familias in praestigiis suis, iii 4;

`scortationes' sunt perversiones veri, `praestigiae' sunt falsa {11} inde: similiter in Libro 2 Regum, Jehoramus dixit ad Jehu, Num pax Jehu? qui dixit, Quid pax, usque ad scortationes Isabelis matris tuae, et praestigias ejus multas? ix (x)22. [6] Quod illi praestigiatores sint qui docti sunt a se, confidunt sibi solis eo quod se ament, et velint ut numina coli, patet etiam {12} ex locis ubi aperte agitur de Adventu Domini, Qui docebit illos, et praestigiatores ejiciet; nam qui doctus erit in veris et bonis fidei, a Domino doctus erit et nullatenus a se; quare ita apud Malachiam, Ecce Ego mittens angelum Meum, qui parabit viam ante Me; et subito veniet ad templum Suum Dominus Quem vos quaeritis, et angelus foederis quem vos desideratis: et accedam ad vos in judicium; et ero testis festinans in praestigiatores, et in adulteros, et in jurantes falso, iii 1, 4, 5;

`praestigiatores' pro illis qui docti sunt a se et sic destruunt vera quae a Domino, `adulteri' pro illis qui destruunt bona, et ` (x)jurantes falso' pro illis qui confirmant falsa; quod Dominus sit Qui illos ejiciet, patet, nam dicitur quod `veniet ad templum Suum Dominus, et angelus (x)foederis': [7] (o)etiam apud Moschen, Cum venis {13} ad terram quam Jehovah Deus daturus tibi, non invenietur in te, qui traducat filium aut filiam suam per ignem, divinans divinationes, et interrogans inferna, et augurator, et praestigiator, et incantator, et interrogans pythonem, et ariolus, et quaerens mortuos; nam abominatio Jehovae omnis faciens illa; et propter abominationes has Jehovah Deus tuus expellens illos coram te. Prophetam de medio tui, de fratribus tuis, sicut me, excitabit tibi Jehovah Deus tuus; Ipsi oboedietis; dixit Jehovah in Chorebo, Prophetam excitabo illis e medio fratrum illorum, sicut te, et dabo verba Mea in ore Ipsius, ut loquatur ad eos omne quod praecepero Ipsi; unde fiet vir qui non oboediverit verbis Meis quae loquetur in nomine Meo, Ego quaeram ex illo, Deut. xviii 9-19;

[8] per `divinatores, auguratores, praestigiatores,' et reliquos qui ibi nominantur, in sensu interno intelliguntur qui destruunt vera et bona Ecclesiae per scientifica perverse applicata, (o)ita qui ex propria intelligentia, perque {14} falsa ex malis amorum sui et mundi, ita qui ex cupiditate lucri et honorum discunt et docent et non ex affectione veri fidei et boni vitae; et quia inde omnia falsa doctrinae et mala vitae {15} existunt, ideo dicitur de Propheta qui venturus et docebit; quod ille Propheta sit Dominus, notum est in Ecclesia, et quoque notum fuit Judaeis et gentibus illo tempore, ut patet apud Matthaeum xxi 11; Luc. i 76, vii 16, xiii 33; Marc. vi 4. Docentur a Domino cum non propter se et mundum sed propter ipsum bonum et verum {16} legunt Verbum, nam tunc illustrantur; cum autem propter se et mundum, tunc (x)occaecantur. `Propheta' significat docentem, et (o)in sensu abstracto a persona, doctrinam, n. 2534, 7269, (c)ita Dominus quoad Verbum seu Divinum Verum. @1 i sunt$ @2 nam$ @3 conjunxerunt altered to conjunxerint$ @4 exstinxerint$ @5 i Dixit AIT$ @6 sciens$ @7 sciens AI$ @8 scrutantes coelos$ @9 boni et inde veri$ @10 magistra AIT$ @11 i quae$ @12 quoque$ @13 venies$ @14 et per$ @15 i in Ecclesia$ @16 verum et bonum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church