Arcana Coelestia (Potts) n. 9176

Previous Number Next Number See English 

9176. `Dominus ejus haud cum illo': quod significet si bonum illius veri non simul in communi, constat ex significatione `domini' quod sit bonum, de qua n. 9167, et ex significatione `haud cum illo' quod sit {1} non simul in communi. Quomodo cum hoc se habet, constare potest ex illis quae de veris in bono supra n. 9154 ostensa sunt, quod nempe omnia vera in communi disposita sint sub bono; agitur autem hic de veris (x)commodatis, hoc est, ab alio receptis, videatur n. 9174; haec vera vel secum habent suum bonum vel non habent; quae secum habent suum bonum, sunt quae cum audiuntur, afficiunt, at quae non habent sunt quae (o)tunc non afficiunt; vera quae secum habent suum bonum intelliguntur per commodata, quae {2} franguntur aut moriuntur, si dominus cum illis, at vera quae non secum habent suum bonum intelliguntur per commodata, quae franguntur aut moriuntur, si dominus haud cum illis {3}. [2] Vera haec {4} quidem describi possunt, sed non ad captum, nisi illorum qui in luce caeli a Domino sunt; ceteri qui solum ex luce mundi, hoc est, ex lumine naturali, vident, quia in caligine sunt quoad caelestia, illa non comprehensuri erunt; et si viderentur sibi comprehendere, foret usque ex fallaciis et ex materialibus quae plus obscurant (c)et involvunt umbris quam illustrant; satis est scire quod agatur {5} de veris fidei conjunctis suo bono vel {6} non conjunctis; vera non conjuncta sunt quae ab aliis discuntur et non penitius intrant quam in memoriam, et ibi {7} manent ut scientifica et non percipiuntur inter vera quae ordinata sunt in communi sub bono. Ex his aliquantisper {8} sciri potest in qualibus consistit sapientia angelica, nam angeli non modo comprehendunt quomodo cum his se habet sed etiam simul innumerabilia de illis, ita quae homo ne quidem scit quod sint, minus quid sunt; sunt enim angeli in luce caeli, et lux caeli infinita in se habet, nam lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino. @1 si$ @2 i non T$ @3 A first had all this in the plural as in I but then altered as follows: commodatum, quod frangitur aut moritur si dominus ejus cum illo; at vera quae secum non habent suum bonum, intelliguntur per commodatum, quod frangitur aut moritur, si dominus ejus haud cum illo$ @4 i talia$ @5 i hic$ @6 et IT$ @7 ubi$ @8 aliqualiter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church