Arcana Coelestia (Potts) n. 9174

Previous Number Next Number See English 

9174. `Et quando commodato petiverit vir ex socio suo': quod significet verum ex alia prosapia, constat ex significatione `commodato petere' quod sit accipere verum aliunde quam ex se, ita verum ex alia prosapia; quod `commodato' seu {1} `mutuo petere' id significet, est quia in spirituali mundo non alia bona sunt quae petuntur ab aliis et quae dantur {2} quam quae sunt intelligentiae et sapientiae; sunt quidem {3} plura alia quae ad visum exstant, (o)immo innumerabilia, sed illa sunt apparentiae ex illis quae intelligentiae et sapientiae sunt; inde patet quod `commodato petere' sit instrui ab alio, et sic accipere vera seu cognitiones veri et boni aliunde quam ex se; sed quomodo cum hoc se habet, ulterius {4} explicabitur: homo dicitur accipere vera a se cum concludit illa ex veris quae apud se sunt; haec tunc conjungit prioribus; sed cum hoc facit, non alia vera admittit quam quae concordant sub eodem bono, bonum enim est quod disponit vera in series et connectit illa; (s)bonum est sicut anima in homine, et vera sunt sicut illa quibus anima se induit et per quae agit; quod omnia et singula in homine ex anima ejus vivant, notum est, ita quoque vera quae fidei sunt ex bono quod amoris in Dominum et amoris erga proximum; si non id bonum anima hominis est sed bonum amoris sui aut amoris mundi, tunc homo non est homo sed fera, et quoque in altera vita in luce caeli apparet sicut fera, tametsi in sua luce, quae ad lucem caeli fit caligo, ut homo. Sed intelligendum est quod Dominus disponat vera secundum bonum vitae hominis. [2] Homo autem dicitur accipere vera aliunde cum instruitur ab alio; quae si non concordant sub bono in quo {5} est, (t)quidem reponuntur in ejus memoria inter scientifica, sed non fiunt ejus, hoc est, ejus fidei, quia ex alia prosapia {6}; haec vera sunt de quibus in hoc versu et in sequenti agitur. [3] In Verbo ubi dicitur `mutuo petere' et `mutuo dare,' significatur instrui ac instruere ex affectione charitatis, ut apud Matthaeum, Omni a te petenti, dato, et cupientem mutuum accipere {7} a te, ne averseris, v 42;

quod hic per `petere' non intellectum sit petere, patet, nam dicitur `omni petenti dato,' ita nec per `mutuum cupere' et `accipere' {8}; nam si omni petenti daretur, et quoque omni cupienti mutuum accipere, homo privaretur omnibus suis bonis; sed quia Dominus ex Divino locutus est, per `petere et cupere mutuum,' et per `dare et accipere mutuum' intellecta est communicatio bonorum caelestium, quae sunt cognitionum boni et veri {9}; nam cum hac communicatione ita se habet: quo plus angelus dat alteri ex affectione charitatis, eo plus ex (x)communi e caelo, hoc est, ex Domino, apud illum influit, (o)n. 6478; ita per `dare petenti' angelus non privatur sed locupletatur bonis; similiter quoque homo cum bonum facit alteri ex affectione charitatis; sed charitas est dare bonis, et non charitas dare malis quae petunt et `cupiunt', n. 8120, secundum haec apud Davidem, Mutuo petit impius, sed non restituit; justus autem miseretur et dat, Ps. xxxvii 21: {10} [4] apud Lucam, Si mutuo datis illis a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? potius amate inimicos vestros, et benefacite, atque (x)mutuo date, nihil inde, sperantes; tunc erit merces vestra magna, et eritis filii Altissimi, vi 34, 35;

hic quoque per `mutuum dare' intelligitur bonum facere ex affectione charitatis, ita communicare bona caeli, et quoque bona mundi, sed haec propter illa ut finem; affectio charitatis est communicare bona absque fine remunerationis, at non affectio charitatis est communicare bona propter remunerationem ut finem {11}, videatur n. 2373, 2400, 3816, 3956, 4943, 6388-6390, 6392, 6393, 6478, 8002; `amare inimicos' et `benefacere malis' est affectio charitatis, sed inimici amantur et illis benefit cum instruuntur et quoque cum per convenientia media emendantur, n. 8121. [5] Exercitium charitatis etiam per `mutuum dare' significatur apud Moschen, Si oboediveris voci Jehovae, et custodiveris ad faciendum praecepta Ipsius, mutuo dabis populis multis, tu autem mutuo non petes, Deut. xxviii [1,] 12;

`mutuo dare populis multis' est abundare bonis intelligentiae et sapientiae et ex abundantia communicare, et `mutuo non petere' est non aliorum indigere, quia omnia ei a Domino dantur: apud Davidem, Bonus vir qui (x)miseretur et mutuo dat sustinebit verba sua in judicio, nam in aeternum non dimovebitur, Ps. cxii 5 [, 6];

per `misereri et mutuo dare' describitur ita status illorum qui in genuina charitate {12} sunt; similiter {13} Ps. xxxvii 21; (x)praeter etiam alibi. @1 aut$ @2 i mutuo$ @3 quoque$ @4 paucis$ @5 i homo$ @6 i sunt$ @7 accipere altered to recipere$ @8 recipere$ @9 veri et boni$ @10 o A, but Ps. xxxvii 21 written in m. See also p 471, note 2.$ @11 finem remunerationis$ @12 affectione charitatis$ @13 i apud Eundem, Mutuo petit impius, sed non restituit, justus autem miseretur et dat, See also n. 9174, note 10.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church