9160. `Usque ad Deum veniet verbum (x)amborum illorum, quem condemnaverint Deus': quod significet inquisitionem et dijudicationem per verum, constat ex significatione `usque ad Deum veniet verbum' quod sit inquisitio {1} per verum, de qua sequitur, et ex significatione `condemnare' quod sit dijudicatio et adjudicatio poenae ei qui praevaricatus est. Quod `usque ad Deum veniet verbum' significet inquisitionem per verum, est quia `ad Deum' est ad judices qui ex vero de illa re inquisituri erant {2}; ideo etiam dicitur `quem condemnaverint Deus' in plurali; Deus etiam in lingua originali dicitur El in singulari, sed frequentius Elohim in plurali, ex eo quia {3} Divinum Verum procedens a Domino in caelo inter angelos multifariam divisum est, nam quot angeli sunt, tot recipientes veri Divini sunt, quisque suo modo, n. 3241, 3744-3746, 3986, 4149, 5598, 7236, 7833, 7836; inde est quod angeli dicantur dii, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301; et quoque judices, quia hi non ex semet sed ex Domino judicaturi erant {2}, (t)etiam judicabant (m)ex Lege Moschis, ita ex Verbo quod (c)ex Domino;(n) etiam hodie judicatur ex Domino cum secundum vera ex conscientia. [2] Dominus vocatur `Deus' in Verbo ex Divino Vero quod procedit (c)ab Ipso, et `Jehovah' ex Divino Bono, n. 4402, 6303, 6905, 7268, 8988; inde est quod ubi in Verbo agitur de bono, dicatur `Jehovah,' et ubi de vero `Deus,' n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402, 7268, 8988, et quod sic `Deus' sit verum, n. 4287, 7010, 7268. Ex his nunc patet quid significatur per `si non deprehensus fur, adducetur dominus domus ad Deum' vers. 7, et hic `usque ad Deum veniet verbum (x)amborum illorum, quem condemnaverint Deus, rependet,' tum quid per `Deum' in sequentibus his locis:
Aharon loquetur tibi ad populum, et fiet; ille erit tibi ad os, et tu eris illi ad Deum, Exod. iv 16;
quod `Mosche' sit Divinum Verum seu Lex {4}, et `ad os' doctrina inde quam Aharon repraesentabat, videatur n. 7010: tum Dixit Jehovah ad Moschen, Vide, dedi te Deum Pharaoni et Aharon frater tuus erit propheta tuus, Exod. vii 1, n. 7268:
et in Libro I Samuelis, Olim in Israele ita dixit vir, quando ivit ad quaerendum Deum, Ite, et abibimus ad videntem; nam propheta hodie dicitur, dicebatur olim videns, ix 9, `videns' et `propheta' est verum Divinum, et inde doctrina veri et boni, n. 2534, 7269. @1 est$ @2 sunt$ @3 quod$ @4 quod Deus ibi sit Divinum Verum, seu Lex quod Mosche repraesentabat$