Arcana Coelestia (Potts) n. 9152

Previous Number Next Number See English 

9152. `Rependet duplum': quod significet restitutionem ad plenum, constat ex significatione `rependere' quod sit restitutio, de qua n. 9087, et ex significatione `dupli' quod sit ad plenum, de qua n. 9103. Agitur in hoc versu et in sequentibus usque ad {2} 14 in sensu interno de jactura veri fidei apud hominem, ita de jactura vitae {3} spiritualis et de ejus restitutione, nam homo per vera fidei introducitur ad bonum charitatis et fit spiritualis; sed haec de quibus in nunc sequentibus in sensu interno agitur {4} sunt quoad plurimam partem ignota homini; causa est quia non scitur quid vita spiritualis, ita nec quod haec vita sit interior vita, quae distincta (o)est a vita naturali, quae exterior; neque scitur quod illa vita detur homini a Domino per receptionem veri fidei in bono charitatis; inde est quod quae dicuntur de jactura vitae illius et de ejus restitutione, cadant {5} in caliginem apud hominem quia inter illa quae non sciuntur; sed usque talia faciunt sapientiam angelicam, adaequata enim sunt luci in qua angeli sunt; quapropter cum homo Ecclesiae qui in bono fidei est legit Verbum, adjungunt se ei angeli et delectantur homine, quia sapientia quae per Verbum ad illos tunc a Domino influit; inde est conjunctio caeli cum homine, quae nulla foret absque Verbo; Verbum enim tale est ut ne quidem apex aut iota sit in lingua ejus originali quae non afficit angelos et conjungit illos homini; quod ita sit, asseverare possum quia ostensum est a caelo. @1 in IT$ @2 i vers.$ @3 i ejus$ @4 haec de quibus in sensu interno in hoc versu et in aliquibus sequentibus agitur$ @5 cadant altered to caderent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church