9149. `Quando dederit vir socio suo argentum aut vasa ad custodiendum': quod significet vera ex bono et scientifica correspondentia in memoria, constat ex significatione `argenti' quod sit verum ex bono, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6914, 6917, 7999, 8932; ex significatione `vasorum' quod sint scientifica, de qua n. 3068; quod sint scientifica correspondentia, est quia omnia vera spiritualia reconduntur {1} in scientificis ut in suis vasis, n. 3079; et omnia scientifica {2} correspondent veris quae continentur; et ex significatione `ad custodiendum' quod sit in memoria, nam `custodiri' in sensu spirituali, in quo agitur {3} de veris et de scientificis, est teneri in memoria, quoniam {4} in illa custodiuntur talia; `dare vir socio suo ad custodiendum' est reponere penes se in memoria, nam quod in sensu litterae dicitur de uno et (o)de altero, ut hic vir et socius, in sensu interno intelligitur de {5} uno, nam duo vera, ut et verum et scientificum correspondens {6}, sunt in homine vir et socius. @1 recondantur$ @2 vasa$ @3 After scientificis$ @4 nam$ @5 d de i in$ @6 cum scientifico correspondente$