9132. `Vendetur pro furto suo': quod significet abalienationem, constat ex significatione `vendi' quod sit abalienatio, de qua n. 4752, 4758, 5886, hic boni et veri ablati, de quo nihil superest, (o)n. (x)9131, et ex significatione `pro furto' quod sit emendatio et restitutio per aliud bonum aut verum loco ablati, quae per `rependere' significatur, n. (x)9130; vendebatur enim fur ut rependeretur furtum. Cum illis quae in hoc versu, ita se habet: qui videt quod bonum aut verum quod apud se est {1}, per falsum ex malo auferatur {2}, is reus est violentiae illis illatae, nam id fit conscio illo; quod (d)enim fit ex conscio, id ex voluntate et simul ex intellectu exit, ita ex toto homine, nam homo est homo ex utroque; et quod fit ex utroque, id fit ex falso quod ex malo, ex falso quia ex intellectu, et ex malo quia ex voluntate; inde homini reatus; quod id homini approprietur quod ex intellectu ejus et simul ex voluntate ejus venit, videatur n. 9009, 9069, 9071, et quod reus fiat homo si non per intellectuale reprimit malum voluntarii cum videt illud, n. 9075. @1 quae apud se sunt$ @2 auferantur$