Arcana Coelestia (Potts) n. 9127

Previous Number Next Number See English 

9127. `Non illi sanguines': quod significet non reum violentiae illatae, constat ex significatione `sanguinis' quod in supremo sensu sit Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ac in sensu interno inde, verum boni, de qua n. 4735, (x)6378, 6978, 7317, 7326, 7846, 7850, 7877; quare per `effundere sanguinem' significatur violentiam inferre vero Divino, seu vero boni {5}, et quoque ipsi bono; nam qui violentiam infert vero, is quoque violentiam infert bono, quoniam verum ita conjunctum est cum bono ut unum sit alterius, quapropter si violentia infertur uni {6} etiam infertur alteri; ex his patet quod per `non illi sanguines' significetur non reum esse violentiae illatae vero ac bono. [2] Qui de sensu interno Verbi nihil novit, non aliter scit quam quod per `sanguines' in Verbo significentur sanguines, et quod per `effundere sanguinem' modo significetur occidere hominem; sed in sensu interno non agitur de vita corporis sed de vita animae hominis, hoc est, de vita (x)spirituali ejus, quam victurus est in aeternum; haec vita describitur in Verbo in sensu litterae per talia quae sunt vitae corporis, nempe per `carnem et sanguinem'; et quia vita spiritualis hominis existit et subsistit per bonum quod charitatis et per verum quod fidei, idcirco bonum quod charitatis intelligitur per `carnem,' et verum quod fidei per `sanguinem,' in sensu interno Verbi; et in adhuc interiore sensu, bonum quod amoris in Dominum per `carnem,' et bonum amoris erga proximum per `sanguinem'; in supremo autem sensu, in quo (o)solum agitur de Domino, `caro' est Divinum Bonum Domini, ita Ipse Dominus quoad Divinum Bonum, et `sanguis' est Divinum Verum procedens a Domino, ita Dominus quoad Divinum Verum; haec per carnem et sanguinem intelliguntur in caelo cum homo legit Verbum; similiter cum homo obit Sanctam Cenam, sed in hac panis est caro, et sanguis est vinum, quoniam per `panem' prorsus simile significatur quod per carnem, et per `vinum' prorsus simile quod per sanguinem. [3] Sed qui sensuales sunt, ut plerique homines in orbe {7} hodie, hoc non capiunt; maneant itaque in sua fide, modo credant quod in Sacra Cena ac in Verbo sanctum sit {8}, quia {9} a Divino; sit quod non sciant ubi id, usque qui aliqua perceptione interiore pollent, hoc est, qui supra sensualia cogitare possunt, expendant (x)num sanguis per `sanguinem,' et caro per `carnem,' intelligatur apud Ezechielem, Fili hominis sic dixit Dominus Jehovih, Dic omni avi caeli, omni ferae agri, Congregamini et venite, congregate vos a circuitu super sacrificium Meum quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedetis carnem et bibatis sanguinem, carnem fortium comedetis et sanguinem principum terrae, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio Meo quod sacrificabo vobis; satiabimini super mensa Mea, equo et curru, et forti, et omni viro belli; sic dabo gloriam Meam inter gentes, xxxix 17-21:

tum apud Johannem in Apocalypsi, Vidi angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio caeli, Congregamini ad cenam magni Dei, ut comedetis carnes (x)regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, parvorum et magnorum, xix 17, 18;

quod in his locis `caro' non sit caro quae intelligitur, et `sanguis' non sit sanguis, manifeste patet: [4] similiter nunc `caro' et `sanguis' Domini apud Johannem, Panis quem Ego dabo, caro Mea est; amen, amen, dico vobis, Nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis; qui comedit Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die, nam caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus; qui comedit Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo: hic (t)panis est qui e caelo descendit, vi 50-58;

quod caro Domini sit Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, et sanguis Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius, constare potest ex eo quod illa sint quae nutriunt vitam spiritualem hominis; inde etiam dicitur, `Caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus,' et quoque `hic est panis qui e caelo descendit'; et quia homo per amorem et fidem conjungitur Domino, ideo etiam dicitur, `Qui comedit Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo.' Sed, ut supra dictum est, illi soli hoc verbum capiunt qui supra sensualia corporis possunt cogitare, imprimis qui in fide et in amore in Dominum sunt, nam hi a Domino elevantur a vita sensualium corporis versus vitam spiritus sui {10}, ita a luce mundi in lucem caeli, in (m)qua luce materialia quae sunt in cogitatione a corpore, disparantur.(n) [5] Qui itaque novit quod sanguis sit verum Divinum a Domino, is quoque scire potest quod per `effundere sanguinem' in Verbo non significetur occidere aut {11} privare hominem vita corporis, sed occidere aut {12} privare illum vita animae, hoc est, destruere ejus {13} vitam spiritualem, quae est ex fide et amore in Dominum; quod `sanguis' cum intelligitur illegitime effusus, sit verum Divinum destructum per falsa ex malo {14}, patet ex sequentibus his locis: apud Esaiam, Cum Dominus laverit excrementum filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluerit e medio ejus, per spiritum judicii, et per spiritum expurgationis, iv 4:

apud eundem, Manus vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; pedes eorum ad malum currunt, et festinant ad effundendum sanguinem innocentem, cogitationes eorum cogitationes iniquitatis, lix [3,] 7:

apud Jeremiam, Etiam in alis tuis inventi sunt (x)sanguis {15} animarum pauperum innocentium, ii 34:

apud eundem, Ob peccata prophetarum, iniquitates sacerdotum, effundentium in medio Hierosolymae sanguinem justorum, errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine, ea quae non possunt, tangunt vestimentis, Threni iv 13, 14:

apud Ezechielem, Praeterivi praeter te, et vidi te conculcatam in sanguinibus tuis; et dixi, In sanguinibus tuis vive; etiam dixi tibi, In sanguinibus tuis vive; lavi te aquis, et ablui sanguines tuos a super te, et unxi te oleo, xvi 6, 9:

apud eundem, Tu, fili hominis, num disceptabis cum urbe sanguinum? notifica illi omnes abominationes ejus; per sanguinem tuum quem effudisti, rea facta es, et per idola quae fecisti, polluta es; ecce principes Israelis, quisque juxta brachium suum, fuerunt in te, et effuderunt sanguinem; viri calumniae fuerunt in te, ad (x)effundendum sanguinem, et ad montes comederunt in te, xxii 2-4, 6, 9:

apud Joelem, Dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnam fumi; sol vertetur in caliginem et luna in sanguinem antequam venit dies magnus et terribilis, (o)iii 3, 4 [A. V. ii 30, 31]:

et apud Johannem, Sol factus est niger sicut saccus pilosus, et luna tota facta est sicut sanguis, Apoc. (x)vi 12:

apud eundem, Secundus angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens projectus est in mare, factaque est tertia pars maris sanguis, Apoc. viii 8:

apud eundem, Secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factum est sanguis sicut mortui, unde omnis anima vivens mortua est in mari. Tertius angelus effudit phialam suam in fluvios et in fontes aquarum, et factus est sanguis, Apoc. xvi 3, 4;

[6] in illis locis per `sanguinem' non intelligitur sanguis vitae corporeae hominis qui effusus, sed sanguis vitae spiritualis, qui est verum Divinum {16}, cui violentia illata est per falsum ex malo {17}; simile per `sanguinem' (o)intelligitur apud Matthaeum, Veniet super vos sanguis justus effusus super terram, a sanguine Abelis justi usque ad sanguinem Sachariae, quem occidistis inter templum et altare, xxiii 35;

per quae significatur quod vera Verbi a Judaeis violata fuerint a primo tempore usque ad praesens, in tantum ut nihil veri interni ac caelestis agnoscere vellent; ideo nec agnoverunt Dominum; quod effuderint Ipsius sanguinem, significabat plenariam rejectionem {18} veri Divini, Dominus enim erat ipsum Divinum Verum, quod est Verbum (m) {19} caro factum, Joh. i 1, 14; (o)rejectio plenaria veri Divini quod a Domino, et quod erat Dominus, {20} intelligitur per haec apud (x)Matthaeum, Pilatus abluit manus coram populo, dicens, Innocens sum in sanguine justi hujus, vos videritis; et respondens totus populus dixit, Sanguis ejus super nobis et super liberis nostris, (x)xxvii 24, 25;

propterea hoc describitur ita apud (x)Johannem,(n) Unus militum lancea Ipsius latus fodit, et statim exivit sanguis et aqua; qui vidit testatus est, et verum est testimonium, et ille novit quod vera dicat, ut vos credatis, xix 34, 35;

quod etiam aqua (o)exivit, est quia per `aquam' significatur verum Divinum externum, quale est Verbum in littera; quod `aqua' sit verum, videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568. [7] Ex his etiam patet quid significatur per purificari per sanguinem Domini, quod sit per receptionem veri fidei ab Ipso {21}, (o)n. 791, (x)9088; ita quoque patet quid significatur per haec apud Johannem (o)in Apocalypsi, Vicerunt draconem per sanguinem Agni, et per verbum testimonii Ipsius, {22} xii 11;

per `sanguinem Agni' est per Divinum Verum quod a Domino, quod etiam est `verbum testimonii'; `sanguis Agni' est sanguis innocens, nam `agnus' est innocentia, n. 3519, (a)3994, 7840; verum Divinum procedens a Domino in caelo {23} intime in se habet innocentiam, nam non alios quam qui in innocentia sunt afficit, n. 2526, 2780, 3111, 3183, 3495, 3994, 4797, 6013, 6107, 6765, 7836 fin., 7840, 7902, 7877. @1 ac$ @2 Before Si inveniendo$ @3 vel pecus, ibi per quos significantur$ @4 nam$ @5 quod ex bono$ @6 Before violentia$ @7 i septentrionali$ @8 Sacrae Coenae ac Verbo sanctum insit$ @9 i sunt$ @10 eorum$ @11 ac$ @12 et$ @13 ei$ @14 proinde destruere fidem et amorem apud illum, nam amor et fides formant illam vitam; quod sanguis sit verum Divinum falsificatum et prophanatum$ @15 sanguines$ @16 Verum Divinum, quod facit vitam animae hominis$ @17 falsa; quare per sanguinem ibi significatur Verum Divinum per falsa destructum et quoque prophanatum$ @18 i omnis$ @19 i quod$ @20 i hoc$ @21 a Domino$ @22 i Apoc.$ @23 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church