Arcana Coelestia (Potts) n. 9114

Previous Number Next Number See English 

9114. Inde est quod qui conscientiam habent, ex corde loquantur quae loquuntur, et ex corde faciant quae faciunt. Habent etiam illi mentem non divisam, nam secundum id quod credunt verum et bonum esse faciunt, et quoque secundum id quod intelligunt; inde conscientia perfectior potest dari apud illos qui in veris fidei illustrati sunt prae aliis, et qui in clara perceptione sunt prae aliis quam apud illos qui minus illustrati sunt et qui in obscura perceptione sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church