Arcana Coelestia (Potts) n. 9110

Previous Number Next Number See English 

9110. Ab experientia illa etiam constabat quod naturalis homo non possit inferre se in spiritualem, hoc est, ascendere; sed cum homo in fide est, et inde in vita spirituali, et cogitat, (o)tunc spiritualis homo descendit, hoc est, cogitat in naturali; influxus enim datur spiritualis, hoc est, e spirituali mundo in naturalem, non autem vicissim; quod influxus physicus sit prorsus contra ordinem et {1} contra naturam, ita impossibilis, videatur n. 3721, 5119, (x)5259, 5779, 6322, 8237; quapropter cum naturalis homo qui separatus est ab interno, venit in sphaeram vitae spiritualis, corripitur (o)ille primum caecitate, dein insania, et tandem angore; inde quoque est quod qui in inferno {2}, non hiscant spectare ad caelum, n. 4225, 4226, 8137, (x)8265, 8945, 8946. @1 i inde$ @2 i sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church