Arcana Coelestia (Potts) n. 9105

Previous Number Next Number See English 

9105. Postquam spiritus telluris Saturni locuti sunt cum spiritibus nostrae telluris, locuti sunt {1} mecum inde per spiritus intermedios, et dicebant quod mirentur quod toties ad eos venirent spiritus ab hac tellure qui eos quaerunt quem Deum colunt; cumque animadvertunt quod spiritus hujus telluris talia quaerant {2}, respondent quod insaniant, nam major insania non potest esse quam quaerere quem Deum aliquis colit, {3} cum tamen Unicus est Deus omnibus in universo; et quod adhuc magis insaniant in eo quod nesciant Dominum esse Unicum Deum, et quod Is regat universum caelum, et inde universum mundum; nam qui regit caelum etiam regit mundum, quia mundus regitur per caelum. @1 Postquam spiritus nostrae telluris loquuti sunt cum spiritibus telluris Saturni, loquebantur hi$ @2 nostrae telluris ignorent quem Deum colunt$ @3 i sicut forent plures dii qui colendi,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church