Arcana Coelestia (Potts) n. 9096

Previous Number Next Number See English 

9096. `Et non custodiverit eum (x)dominus ejus': quod significet et si non in vinculis tenuerit, constat ex significatione `custodire' quod sit in vinculis tenere, nempe affectionem mali in naturali, quae alioquin laesura esset verum fidei; quod [`custodire'] sit in vinculis tenere, est quia per `notum fieri' significatur transire in intellectuale, n. 9095, ac intellectuale est quod videt malum; quod videtur hoc coerceri et in vinculis teneri potest, non ab intellectuali sed per intellectuale a Domino; nam Dominus influit in illa apud hominem quae ei nota sunt, non autem in illa quae ei ignota. Per tenere in vinculis intelligitur (o)inhibere et coercere; `vincula' in spirituali sensu non aliud sunt quam affectiones quae amoris, nam illae sunt quae hominem ducunt et quae eum coercent; si affectiones mali eum ducunt, erunt affectiones veri ex bono quae eum coercebunt. Vincula interna apud hominem sunt affectiones veri et boni; hae etiam vocantur vincula conscientiae; vincula autem externa sunt affectiones amoris sui ac mundi, nam hae ducunt hominem (o)in externis; hae si descendunt ex vinculis internis, quae sunt affectiones veri et boni, sunt bonae, nam tunc homo se et mundum amat non propter se et mundum sed propter usus bonos ex se et {1} mundo, n. 7819, 7820, (x)8995; at si non descendunt inde, {2} sunt malae et vocantur cupiditates, nam tunc amat homo se propter se, et mundum propter mundum. [2] Ex his sciri potest quid intelligitur per vincula interna et vincula externa quorum mentio frequens facta est; sed vincula ita dicta non sunt vincula nisi relative ad opposita; qui enim ex affectione quae amoris (o)boni aliquid agit, is ex libero agit, sed qui ex affectione (o)quae amoris mali, is sibi apparet ex libero agere, sed non agit ex libero quia ex {3} cupiditatibus quae ab inferno; is solum liber est qui in affectione boni est, quia is ducitur a Domino; quod etiam Dominus docet apud Johannem, Si vos manseritis in Verbo Meo, vere discipuli Mei estis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberos faciet vos: omnis faciens peccatum servus est peccati: si Filius vos liberos fecerit, vere liberi eritis, viii 31, 32, 34, 36;

quod `liberum' sit duci a Domino, et `servum' duci a cupiditatibus quae ab inferno, videatur n. 892, 905, 2870-2893, 6205, 6477, 8209; Dominus enim indit affectiones {4} pro bono, et aversationem pro malo, inde est ei liberum facere bonum, et prorsus servum facere malum; qui credit {5} quod libertas Christiana ulterius se extendat, maxime errat {6}. @1 i ex$ @2 i tunc$ @3 at usque vinctus est a$ @4 ei affectionem$ @5 credunt$ @6 errant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church