Arcana Coelestia (Potts) n. 9093

Previous Number Next Number See English 

9093. `Et divident argentum ejus': quod significet quod verum ejus dissipetur, constat ex significatione `dividere' quod sit exterminare et dissipare, de qua n. 6360, 6361, et ex significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2048, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999. {1} Quod `dividere' sit dissipare, est quia quae consociata sunt, si dividuntur, etiam disperguntur; sicut qui dividit animum seu mentem suam, is destruit illam; mens enim (o)hominis consociata est (c)a binis, una pars ejus vocatur intellectus, altera vocatur voluntas; qui dividit binas illas partes, is dispergit illa quae unius partis sunt, nam una vivet {2} ex altera, inde perit etiam altera {3}; similiter qui dividit verum a bono, seu quod idem, fidem (c)a charitate; qui hoc facit perdit utrumque; verbo, omnia quae unum erunt, si dividuntur, pereunt. [2] Haec divisio intelligitur per Domini verba apud Lucam, Nullus servire potest duobus (x)dominis; aut unum odio habebit et alterum amabit, aut unum praeferet et {4} alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae, xvi 13;

hoc est, per fidem servire Domino, et per amorem mundo, ita agnoscere verum, et facere malum; qui hoc facit, mentem habet divisam, inde ejus destructio. Ex his patet unde {5} est quod `dividere' {6} sit dissipari; quod etiam constat {7} apud Matthaeum, Veniet Dominus servi hujus in die quo non exspectat, et in hora qua non novit, et dividet eum, et partem ejus cum hypocritis ponet, xxiv [50,] 51;

`dividere' ibi est {8} separare et removere a bonis et veris {9}, n. 4424, ita {10} dissipare: apud Moschen, Maledicta ira illorum, quia vehemens, et excandescentia illorum quia dura; dividam illos in Jacobo, et dispergam illos in Israele, Gen. xlix 7;

haec in prophetico Israelis de `Schimeone' et `Levi'; {11} per `Schimeonem' et `Levin' ibi repraesentantur illi qui in fide separata a charitate sunt, n. 6352, per `Jacobum' et `Israelem' Ecclesia externa et interna, et quoque externus et internus homo, n. 4286, 4598, 5973, 6360, 6361; `dividere illos in Jacobo' est exterminare illos ab Ecclesia externa, et `dispergere in Israele' est ab Ecclesia interna, ita dissipare bona et vera Ecclesiae apud illos. [4] Quod `dividere' id (x)sit, etiam patet a verbis scriptis in pariete cum rex Babelis (x)Belschazar una cum magnatibus, uxoribus, et paelicibus, bibebat vinum ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani; scriptum fuit, Numeratus, numeratus, appensus, et divisus, Dan. v 2-4, 25, 28 {12};

ubi `divisus' est separatus a regno; ibi quomodo omnia eo tempore fuerunt repraesentativa, patet; describitur ibi profanatio boni et veri, quae per `Babelem' significatur; quod `Babel' sit profanatio {13}, videatur n. 1182, 1283, 1295, 1304-1308, 1321, 1322, 1326; `vasa auri et argenti' sunt bona amoris et vera fidei {14} a Domino, n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917; profanatio significatur per `bibere ex illis, et tunc laudare deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni, et lapidis,' ut legitur ibi versu 4, quae sunt mala et falsa in serie, n. 4402 fin., (m)(x)4544, 7873, 8941, per `Templum Hierosolymitanum' unde vasa, in supremo sensu significatur Dominus, in sensu repraesentativo Ipsius regnum et Ecclesia, n. 3720, `regnum (x)Belschazaris divisum' significabat dissipationem boni et veri, et quod `ipse ea nocte occisus esset' significabat privationem vitae veri et boni, ita damnationem {15}; `dividi' enim est dissipari, {16} `rex' est verum boni, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148; simile significat {17} `regnum,' n. 1672, 2547, 4691; `occidi' est privari vita veri et boni {18}, n. 3607, 6767, 8902, (o)et `nox in qua occisus' est status mali et falsi, n. 2353, 7776, 7851, 7870, 7947; inde patet quod omnia ibi repraesentativa fuerint.' [5] Legitur apud Davidem, Diviserunt vestes meas sibi, et super vestimentum meum jecerunt sortem, Ps. xxii 19 [A.V. 18]:

et apud Matthaeum, Diviserunt vestes [Domini], jacientes sortem, ut impleretur quod dictum est per prophetam, xxvii 35:

tum {19} apud Johannem, Milites acceperunt vestimenta, et fecerunt quattuor partes; et tunicam; erat tunica inconsuta, desuper texta per totum; dixerunt de illa, Ne dividamus illam, sed sortiamur de illa, cujus sit; ut scriptura impleretur, xix 23, 24;

qui haec legit et nihil de sensu interno Verbi novit, non scit quod aliquid arcani in his lateat, cum tamen in singulis est arcanum Divinum; arcanum erat quod Divina Vera dissipata fuerunt a Judaeis, nam Dominus erat `Divinum Verum', inde Ipse vocatur Verbum, Joh. i 1 seq.; Verbum est Divinum Verum; vestes Ipsius repraesentabant vera in externa forma, et tunica in interna; divisio vestium (x)repraesentabat dissipationem verorum fidei {20} a Judaeis; quod `vestes' sint vera in externa forma, videatur n. 2576, 5248, 5954, 6918, et quod `tunica' sit verum in interna forma, n. 4677; vera in externa forma sunt qualia sunt Verbi in sensu litterali, at vera in interna forma sunt qualia sunt Verbi in sensu spirituali; `divisio vestium in quattuor partes' significabat dissipationem totalem, similiter ac divisio apud Sachariam xiv 4, et alibi; pariter {21} divisio in duas partes, ut legitur de velo Templi, Matth. xxvii 51; Marc. xv 38; discissio petrarum etiam tunc, Matth. xxvii 51, {22} repraesentabat dissipationem omnium fidei, `petra' enim est Dominus quoad fidem, ac inde est fides a Domino, [n. 8581.] @1 The remainder of this number, the whole of n. 9263, and n. 9300(4)-9300(8), appear at the end of A, Volume III, p. 1006-1012.$ @2 vivit$ @3 conservat etiam quae partis alterius sunt$ @4 aut$ @5 nunc$ @6 i in Verbo$ @7 patet$ @8 pro$ @9 malis AI$ @10 i haec$ @11 i et$ @12 After regno, AIT$ @13 i boni et veri$ @14 i Ecclesiae, quae$ @15 inde Regnum illius divisum, per quod in sensu interno significatur dissipatio veri et boni, et ipse occisus$ @16 i et$ @17 etiam$ @18 ac ipse occisus est, quod repraesentabat privationem vitae veri et boni, ita damnationem$ @19 et$ @20 veri dissipationem$ @21 et quoque$ @22 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church