9071. `Et testatum domino ejus': quod significet et hoc transiverit in intellectuale, constat ex significatione `testatum esse' quod sit notum factum esse, proinde transivisse in intellectuale, nam malum quod notum fit, id transit in intellectuale; intellectuale enim est visus hominis internus, voluntarium {1} absque visu illo est caecum, quapropter cum malum quod est voluntarii transit in intellectuale, est e caligine in lucem. @1 i autem$