Arcana Coelestia (Potts) n. 9051

Previous Number Next Number See English 

9051. `Oculum pro oculo': quod significet si aliquid in intellectuali interiore, nempe laeserint, constat ex significatione `oculi' quod sit intellectus, hic intellectus interior, cujus vita est vita fidei; est homini intellectus exterior et intellectus interior; intellectus exterior est ubi cogitatio quae ad perceptionem venit, at intellectus interior est ubi cogitatio quae non ad perceptionem venit, sed usque ad perceptionem angelorum; hic intellectus est qui illustratur a Domino cum homo fidem recipit, nam {1}hic in luce caeli est, et in hoc est Vita hominis {2} spiritualis, quae ei non ita manifestatur in mundo sed in altera vita cum {3}homo fit angelus inter angelos in caelo; interea latet illa vita interius in cogitatione intellectus exterioris, ac producit sanctum et venerabundum ibi {4}pro' Domino, {5}pro amore et {6} fide in Ipsum, {5}pro Verbo, et {5}pro reliquis Ecclesiae. Quod `oculus' sit intellectus, est quia oculus intellectui correspondet, intellectus enim videt ex luce caeli at oculus ex luce mundi; {7}illa quae ille oculus seu intellectus videt sunt spiritualia, et campus intuitionis ejus {8}est scientificum quod in memoria hominis; quae autem oculus externus videt sunt terrestria, et campus ejus intuitionis {9}est omne quod apparet in mundo. Quod `oculus' in sensu spirituali sit intellectus, et quoque fides, quia haec facit vitam interioris intellectus, videatur n. 2701, 4403-4421, 4523-4534. 2 Qui non scit quod intellectus per `oculum' in Verbo intelligatur, non potest scire quid significant quae Dominus locutus est de oculo apud Evangelistas, ut haec, Si oculus dexter scandalizaverit te, erue eum; bonum tibi est unoculum ingredi in regnum Dei quam duos oculos habentem conjici in gehennam ignis, Matth. v 29; Marc. ix 47;

quisque novit quod oculus non eruendus sit etsi scandalizet, et quod nemo unoculus ingrediatur in regnum {10}Dei; sed per `oculum dextrum' significatur falsum fidei de Domino; id est quod eruendum: tum, Lucerna corporis est oculus, si itaque oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit; si oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum erit; si ergo lumen quod in te est tenebrae est, tenebrae quantae! Matth. vi 22, 23; Luc. xi 34;

hic {11}nec oculus per `oculum' intelligitur sed intellectus veri fidei, inde vocatur oculus `lucerna corporis,' et dicitur `si lumen quod in te tenebrae est, tenebrae quantae,' `tenebrae' enim in sensu spirituali 3 sunt falsa fidei, n. 1839, 1860, 4418, 4531, 7688, 7711: ut et, Cur cernis festucam quae in oculo fratris tui, eam vero quae in oculo tuo trabem non intelligis? Matth. vii 3-5;

`cernere festucam in oculo fratris' est aliquid erroneum quoad intellectum veri, `trabs quae in oculo ejus' est malum falsi ingens, `lignum' enim in sensu interno est bonum, et in opposito sensu (x)malum, n. 643, 2784, 2812, 3720, 8354; bonum etiam {12} repraesentatur in altera vita per trabem, {13}quare illi qui fingunt bonum apud se, gestare trabem (x)videntur, et sic tuti incedunt; absque illa significatione oculi et trabis, quid foret videre trabem in oculo? Si non scitur quod `oculus' in Verbo sit intellectus veri {14}quod fides nec sciri potest quid involvit, quod Dominus cum sanavit caecum, Exspuerit humum, et fecerit lutum ex sputo, et dixerit illi, Abi, lava te in lacu Siloam, Joh. ix 6, 7;

quia omnia miracula Domini, ut omnia miracula Divina, {15}involverunt illa quae sunt regni Domini et Ecclesiae, n. 7337, 8364, ita etiam hoc.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church