Arcana Coelestia (Potts) n. 9025

Previous Number Next Number See English 

9025. `Et percusserit vir socium suum lapide vel pugno': quod significet infirmationem unius ex vero aliquo scientifico aut communi constat ex significatione `percutere' quod sit laedere, de qua n. 7136, 7146, 9007, hic infirmare, quia est de veris ex scientificis; ex significatione `lapidis' quod sit verum, de qua n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, 8941, quod sit verum in ultimo ordinis, hoc est, in naturali, ita scientificum, n. 8609; et ex significatione `pugni' quod sit verum commune, nam per `manum' significatur potentia quae est veri, n. 3091, 4931, 7188, 7189, inde per `pugnum' significatur potentia plena ex vero communi; verum commune dicitur quod receptum est et ubique valet; inde `percutere pugno' est plena vi et potentia, in spirituali sensu per vera quae ex bono, et in opposito sensu per falsa quae ex malo; in quo sensu apud Esaiam, Ecce ad litem et contentionem jejunatis, ad percutiendum pugno malitiae, lviii 4;

`percutere pugno malitiae' pro ex plena vi per falsa ex malo. 2 Quid sit infirmare verum aliquod Ecclesiae per verum scientificum aut commune, explicabitur: per vera scientifica intelliguntur vera quae ex sensu litterali Verbi sunt; vera inde communia sunt quae recepta in vulgus et inde in communi sermone; talia vera sunt perplura, et multa vi valent, sed sensus litteralis {1}Verbi est pro simplicibus, pro illis qui initiantur in vera fidei interiora et pro illis qui non capiunt interiora, nam est secundum apparentiam {2} coram sensuali homine, ita secundum captum; inde est quod ibi pluries appareant dissimilia et sibi quasi contradicentia, sicut pro exemplo, quod Dominus in tentationem inducat et alibi quod non inducat, quod Domini paeniteat et alibi quod non (x)paeniteat, quod Dominus ex ira et excandescentia agat et alibi ex pura clementia et misericordia, quod animae sistantur judicio statim post obitum et alibi quod {3} tempore ultimi judicii, et sic porro; talia quia sunt ex sensu {4}litterali Verbi, vocantur vera scientifica, ac differunt a veris fidei quae sunt doctrinae Ecclesiae; haec enim exsurgunt ab illis per explicationem, nam cum explicantur, instruitur homo Ecclesiae quod propter captum et secundum apparentiam ita in Verbo dictum sit; inde quoque est quod doctrinae Ecclesiae in plurimis recedant a sensu Verbi litterali; {5}sciendum est quod vera doctrina Ecclesiae sit quae sensus internus hic vocatur, nam in sensu interno sunt vera qualia angelis in caelo. 3 Inter sacerdotes, et inter homines Ecclesiae, sunt qui docent et discunt vera Ecclesiae ex sensu {4}litterali Verbi, et sunt qui docent et discunt ex doctrina e Verbo, quae doctrina fidei Ecclesiae vocatur; hi ab illis valde differunt perceptione, sed a vulgo non distingui possunt quia {6}hi et illi ex Verbo paene similiter loquuntur; sed illi qui Verbi sensum {7}litteralem solum docent et discunt absque doctrina Ecclesiae regulatrice, non capiunt nisi illa quae sunt naturalis seu externi hominis, at qui ex vera doctrina quae ex Verbo, intelligunt etiam quae sunt spiritualis seu interni hominis; causa est quia Verbum in sensu externo {8}seu litterali est naturale, at in sensu interno est spirituale; ille sensus {9}in Verbo vocatur `nubes,' hic autem `gloria in nube,' n. 5922, 6343 fin., 6752, (x)8106, 8781. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per contentionem 4 apud se de veris, ac per infirmationem unius ex vero aliquo scientifico aut communi; verum scientificum {10}et commune est, ut dictum, verum ex sensu {7}litterali Verbi, quod quia est dissimile et quoad apparentiam sibi quasi contradicens, non potest non quandoque infirmare vera spiritualia quae sunt doctrinae Ecclesiae; quae infirmantur cum cogitatio ex locis in Verbo sibi repugnantibus {11}in dubium venit; de hoc statu de veris fidei apud hominem agitur hic in sensu interno. @1 Before sensus$ @2 i ita$ @3 i non prius quam$ @4 literae$ @5 et sciendum$ @6 illi et hi cum citant Verbum$ @7 literae$ @8 , hoc est, in sensu literae$ @9 After vocatur$ @10 aut$ @11 Before ex locis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church