Arcana Coelestia (Potts) n. 9023

Previous Number Next Number See English 

9023. Vers. 18-21. Et cum litigaverint viri, et percusserit vir socium suum lapide vel pugno, et non moritur, et decumbit in lecto, si surrexerit et ambulaverit foris super scipione suo, insons erit percutiens; tantum cessationem ejus dabit, et curando curabit. Et cum percusserit vir servum suum aut ancillam suam baculo, et moriatur sub manu ejus, vindicando vindicabitur. Attamen si diem vel biduum steterit, non vindicabitur, quia argentum ejus ille. `Et cum litigaverint viri' significat contentionem apud se de veris: `et percusserit vir socium suum lapide vel pugno' significat infirmationem unius ex vero aliquo scientifico aut communi: `et non moritur' significat et non exstinguitur: `et decumbit in lecto' significat separatum in naturali: `si surrexerit et ambulaverit foris super scipione suo' significat vires vitae in illo: `insons erit percutiens' significat non reum esse mali: `tantum cessationem ejus dabit' significat indemnificationem: `et curando curabit' significat restitutionem: `et cum percusserit vir servum suum aut ancillam suam baculo' significat si quis intra Ecclesiam verum scientificum aut affectionem ejus ex propria potentia male habet: `et moritur sub manu ejus' significat ut exstinguatur sub intuitione ejus: `vindicando vindicabitur' significat punitionem mortis: `attamen si diem vel biduum steterit' significat statum vitae manentis usque ad plenum: `non vindicabitur' significat non punitionem mortis: `quia argentum ejus ille' significat ex (m)proprio acquisitum.(n)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church