9021. `Et maledicens patri suo et matri suae': quod significet negationem omnimodam Domini ac Ipsius regni ab illis qui ab Ecclesia, et sic profanationem boni et veri Ecclesiae, constat ex significatione `maledicere' quod sit aversio et {1} disjunctio, de qua n. 245, 379, 1423, 3530, 3584, 5071, inde quoque {2} negatio omnimoda, nam qui se avertit et disjungit a Domino, is Ipsum corde negat, ex significatione `patris et matris' quod sit Dominus (c)ac Ipsius regnum, et in sensu respectivo bonum et verum quae a Domino, de qua n. 8897, 9015; quod sit ab illis qui intra Ecclesiam sunt, est quia praecepta, judicia, et statuta quae a Domino e monte Sinai promulgata sunt, fuerunt in specie pro filiis Israelis, {3}apud quos repraesentativum Ecclesiae tunc instituebatur, et per quos ideo significabatur Ecclesia, n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, (x)7957, 8234, 8805; idcirco etiam per `maledicere patri et matri' significatur profanatio, nam qui intra Ecclesiam omnimode negant Dominum et illa quae regni et Ecclesiae Ipsius sunt, illi profanant; quod illi qui intra Ecclesiam sunt profanare possint sancta, non autem illi qui extra Ecclesiam, videatur n. 1008, 1010, 1059, 2051, 3398, 3399, 3898, 4289, 4601, 6348, (x)6959, 6963, 6971, 8882; inde est quod negatio Domini non sit profanatio apud illos qui extra Ecclesiam sunt, ut apud gentiles, Mahumedanos, {4} Judaeos. @1 i sic$ @2 i est$ @3 per quos significabatur Ecclesiae, quia apud illos tunc repraesentativum Ecclesiae institutum fuit$ @4 i et$