90. Vers. 5, 6. Et nullum virgultum agri adhuc erat in terra, et nulla herba agri adhuc germinabat, quia non pluere fecit Jehovah Deus super terra, et homo nullus ad colendum humum. Et vaporem ascendere fecit e terra, et irrigavit omnes facies humi. Per 'virgultum agri' et 'herbam agri' intelligitur in genere omne quod producit externus ejus homo: 'terra' est externus homo dum fuit spiritualis; 'humus,' ut et 'ager,' est externus homo dum fit caelestis; 'pluvia,' quae mox dicitur 'vapor,' est tranquillitas pacis, cessante pugna.