8996. `Ut non desponset illam': quod significet ut conjungi nequeat, constat ex significatione `desponsari' quod sit conjungi, nam qui desponsantur, illi conjunguntur. Per `desponsari' in sensu interno proprie significatur convenientia animorum seu mentium, quae praecedit conjunctionem quae conjugii; et quia convenientia in spirituali mundo conjungit, et disconvenientia disjungit, ideo per `desponsari' hic significatur conjungi.