8994. `Non exibit secundum exire servorum': quod significet statum non similem vero absque affectione, constat ex significatione `exire,' nempe e servitio, quod sit status post pugnam seu laborem, de qua supra n. 8980, 8984, et ex significatione `servorum' quod sint qui in veris et non in correspondente bono, de qua n. 8974, ita qui in vero absque affectione; inde patet quod per `non exibit secundum exire servorum'(x)significetur status non similis vero absque affectione. 2 Quomodo cum his se habet, paucis dicetur: sunt qui in vero {1} et non in ejus affectione, et sunt qui in affectione sunt; illi repraesentati sunt per servos ex filiis Israelis, hi autem per ancillas etiam ex filiis Israelis; sed per ancillas non repraesentati sunt illi qui in genuina veri affectione sed qui in non genuina sunt, ut videri potest ex illis 3 quae mox supra n. (x)8993 ostensa sunt; discrimen inter illos qui in vero absque affectione sunt, qui per servos repraesentati sunt, et qui in affectione veri, qui per ancillas, est qualis {2} inter scire verum et velle verum; scire verum pertinet solum ad partem intellectualem, at velle verum ad partem voluntariam, quapropter (x)discrimen est quale inter scientiam et affectionem; qui in scientia veri (e)et boni sunt, ac in sensu repraesentativo {3}sunt servi aut viri, illi non afficiuntur vero {4}et bono, sed modo afficiuntur scientia eorum, {5}proinde delectantur veris propter scientiam; at qui in affectione veri et boni sunt, ac in sensu repraesentativo sunt ancillae seu feminae, illi non afficiuntur scientia, sed ipsis veris et bonis cum audiunt et percipiunt illa apud alios; talis affectio communis est apud feminas bonas, sed 4 affectio scientiarum veri communis est apud viros; inde est quod qui in perceptione spirituali sunt, feminas quae afficiuntur veris, amant, at feminas quae in scientiis sunt non amant; secundum ordinem enim Divinum est ut viri sint in scientiis et feminae solum in affectionibus, et sic quod non ament se ex scientiis sed viros, unde conjugiale; inde quoque est quod {6} a veteribus dictum sit quod feminae tacebunt in Ecclesia; {7} quia ita est, ideo {8} scientiae et cognitiones repraesentantur per viros, at affectiones per feminas; hic affectiones veri quae scaturiunt ex jucundis amorum naturalium per ancillas; quae quia prorsus alia natura sunt quam qui afficiuntur scientiis, idcirco prorsus aliter se habet cum ancillis quam cum servis; hoc nunc est quod significatur per quod `ancilla non exibit secundum exire servorum.' {9}Sed sciendum quod ita se res habeat cum illis qui ex spirituali regno Domini sunt, vicissim autem cum illis qui ex caelesti {10} regno; in hoc sunt mariti in affectione, at uxores in cognitionibus boni et veri, inde apud hos conjugiale.
@1 sunt$ @2 i est$ @3 After viri$ @4 aut$ @5 et sic$ @6 i etiam$ @7 i et$ @8 i in Verbo$ @9 sed ita se res habet$ @10 i Domini$