Arcana Coelestia (Potts) n. 8986

Previous Number Next Number See English 

8986. `Diligo dominum meum, mulierem meam, et liberos meos' significat jucundum recordationis bonorum spiritualium; constat ex significatione `diligere' quod hic sit jucundum recordationis, de qua sequitur, ex significatione `domini' quod sit bonum spirituale a quo, de qua supra n. 8981, ex significatione `mulieris' quod sit bonum adjunctum a spirituali, de qua etiam supra n. 8981, et ex significatione `liberorum' quod sint inde bona et vera derivata, de qua n. 8982; inde per `dominum, uxorem, et liberos' in summa significantur bona spiritualia. {1}Quod (x) jucundum recordationis illorum bonorum significetur per `diligere,' est quia illi qui per `servos Hebraeos' (x)repraesentati fuerunt sunt qui intra Ecclesiam in veris doctrinae et non in bono secundum illa sunt, n. 8974, 8976; tales non possunt affici vero propter bonum, sed propter jucundum; quapropter per `diligere' hic, quia de illis dicitur, significatur jucunditas recordationis. @1 quod eorum recordatio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church