8979. `Si dominus mulieris ille': quod significet verum cum {1}adjuncto jucundo, constat ex significatione `domini' quod sit verum, de qua sequitur, et ex significatione `mulieris' quod sit bonum, hic autem jucundum, de qua etiam sequitur. Quod `dominus' sit verum, est quia per `dominum' hic intelligitur servus ut vir mulieris, et in sensu interno per `servum,' ut et per `virum mulieris,' significatur verum; quod per `servum,' videatur supra n. 8974, et quod per `virum, n. 3134, 3309, 3459, 7716. Quod `mulier' sit jucundum, est quia per `mulierem viri' in sensu interno significatur bonum, n. 915, 2517, 4823, 6014, (x)8337; sed quia per servum ex {2}populo Israelitico repraesentatur externae Ecclesiae homo, cui quidem verum doctrinae est sed non bonum correspondens, n. 8974, quia non facit verum propter verum nec bonum propter bonum, sed ut remuneretur, idcirco in vero (c)et bono quae facit est idea sui; haec idea non est boni sed est jucundi, nam non aliud in sensu spirituali dicitur bonum quam quod est amoris in Dominum et amoris erga proximum; hoc bonum apparet quidem etiam ut jucundum in naturali homine, sed spirituale quod inest facit ut bonum sit. 2 Ut sciatur (x)ulterius quomodo cum hoc se habet, tenendum est quod internae Ecclesiae homo ex charitate agat, ita ex affectione quae amoris erga proximum; externae autem Ecclesiae homo non ex bono charitatis agit sed ex vero fidei, ita non ex affectione quae amoris erga proximum sed ex oboedientia, quia ita mandatum; inde fluit quod internae Ecclesiae homo liber sit, at externae Ecclesiae homo respective servus, nam qui ex affectione quae amoris {3}, is ex libero agit, n. 2870- 2893; at qui ex oboedientia, is non ex libero agit, nam oboedire non est liberum; haec causa est quod qui ex bono charitatis agit sit verus Ecclesiae spiritualis homo; is ideo in Verbo per Israelem repraesentatur; at qui non ex bono charitatis sed ex vero fidei agit non sit verus Ecclesiae spiritualis homo, sed ejus servus respective; is ideo per servum, qui vocatus est servus Hebraeus quia emptus ex filiis Israelis, repraesentatus est. @1 conjuncto IT$ @2 filiis Israelis$ @3 i agit$