Arcana Coelestia (Potts) n. 8974

Previous Number Next Number See English 

8974. `Cum emeris servum Hebraeum': quod significet illos intra Ecclesiam qui in veris doctrinae et non in bono secundum illa, constat ex significatione `emere' quod sit sibi comparare et appropriare, de qua n. 4397, 5374, 5397, 5406, 5410, 5426, 7999, et ex significatione servi Hebraei' quod sint illi intra Ecclesiam qui in {1}veris doctrinae et non in bono vitae secundum illa sunt; `servus' enim praedicatur de illis qui in vero sunt et non in bono correspondente, et in genere de vero respective ad bonum, n. 3409, et `Hebraeus' de illis quae sunt Ecclesiae, et de illis quae sunt alicujus servitii; quod de illis quae sunt Ecclesiae, videatur n. 5136, 5236, 6675, 6684, et quod de illis quae sunt alicujus servitii, n. 1703, 1741, 5013. Quia in nunc sequentibus agitur de servis et ancillis ex filiis Israelis, dicendum est quid illa in sensu interno involvunt; quisque videre potest quod in se contineant arcana caeli, quia a Jehovah {2}in monte Sinai oretenus Moschi dicta et mandata sunt, et quia proxime sequuntur post verba decalogi; absque {3}talibus arcanis forent {4}dumtaxat leges civiles ac forenses instar aliarum gentium in terris, {5}quibus nullum arcanum caeli inest; sed arcana quae continent non patent nisi angelis in caelis, proinde non hominibus nisi per sensum internum, hic enim sensus docet quomodo angeli percipiunt Verbum, proinde docet arcana quae insunt (x)Verbo; {6}quae et qualia arcana sunt, patebit in sequentibus ab explicatione singulorum. 2 Ut communis idea {7} habeatur, paucis dicendum est quid in specie per `servos Hebraeos' in sensu interno intelligitur: in Ecclesia spirituali, quam filii Israelis (x)repraesentabant, sunt duplicis generis homines; sunt qui in vero fidei sunt et non in bono vitae correspondente, et sunt qui in bono charitatis et in vero fidei correspondente; qui in bono charitatis et in vero fidei correspondente, sunt qui ipsissimam Ecclesiam {8} constituunt, et sunt homines Ecclesiae internae; in Verbi sensu interno sunt hi qui vocantur `filii Israelis'; hi sunt ex se liberi, quia in bono sunt, nam qui per bonum a Domino ducuntur liberi sunt, n. 892, 905, 2870-2893; qui autem in vero fidei sunt et non in bono vitae correspondente, sunt homines Ecclesiae {9}spiritualis externae; hi sunt qui in Verbi sensu interno intelliguntur per `servos Hebraeos'; quod hi repraesententur per servos, (x)est quia illa quae externae Ecclesiae sunt non aliud sunt quam servitia respective; similiter etiam verum fidei respective ad bonum charitatis, nam verum fidei inservit ad introducendum hominem Ecclesiae in bonum charitatis. 3 Praeterea sciendum est quod qui ponit omne Ecclesiae, ita omne salutis, in vero fidei et non in bono charitatis, {11}et quoque qui solum ex oboedientia et non ex affectione quae amoris facit bonum, non regenerari possit sicut illi qui in bono charitatis sunt, hoc est, qui ex affectione amoris faciunt bonum; reformari quidem possunt, sed non regenerari; de reformatione eorum agitur in sensu interno hic {12}in legibus de servis et de ancillis {13}; arcana reformationis istius hodie non alicui nota sunt, ex causa quia ignoratur paene ubivis intra Ecclesiam quid verum fidei facit ad salutem, et quid bonum charitatis, immo ignoratur quid charitas, tum quod charitas et fides inter se conjugium facient ut aliquid Ecclesiae in homine existat, nam (x)conjugium boni et veri est ipsa Ecclesia, quia est caelum in homine, n. 2173, 2618, 2728, 2729, 2803, 3132, 3155, 4434, (x)4823, 5194, 5502, 6179. @1 vero$ @2 e$ @3 illis$ @4 talia solum$ @5 i in$ @6 quod arcana sint$ @7 i de illis$ @8 i spiritualem$ @9 illius$ @10 intelligantur$ @11 hoc est,$ @12 ubi$ @13 i eorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church