8972. Vers. I. Et haec judicia quae pones coram illis significat vera exteriora, qualia erunt in statu civili ubi Ecclesia repraesentativa quae fluunt ex veris internis quae sunt ordinis in caelis; quod haec significentur per `judicia quae ponerentur coram filiis Israelis,' constat ex significatione `judiciorum' quos sint vera, de qua n. 2235, 6397, 7206, 8685, 8695. Quod `judicia' sint vera, est quia omne judicium fit per vera, inde per `facere judicium' in (x)Verbo significatur facere verum, hoc est, judicare secundum vera. At per judicia in plurali significantur leges civiles, ita vera exteriora qualia sunt in statu civili; ubi Ecclesia repraesentativa, dicitur ex causa quia interius in se {2} continent et involvunt (x)illa vera quae sunt ordinis in caelis, prout constare potest a sensu interno illorum. 2 Leges quae a Domino latae et mandatae sunt filiis Israelis, distinguebantur in praecepta, judicia, et statuta; praecepta dicebantur quae erant vitae, judicia quae erant status civilis, et statuta quae erant cultus. Quod judicia in specie attinet, sunt talia quae continentur in hoc capite et quoque in aliquibus sequentibus; serviverant illa pro legibus in Ecclesia ubi interna, quae sunt caeli et Ecclesiae, per externa repraesentabantur, non autem serviunt pro legibus in Ecclesia ubi interna per externa non amplius repraesentantur, ut in Ecclesia Christiana; causa est quia homini hujus Ecclesiae interna revelata sunt, et ideo per interna fit communicatio cum caelo, non autem per externa, ut prius; ea causa est quod homo Ecclesiae Christianae non teneatur observare illa quae judicia et statuta vocantur in externa forma, sed in interna; sanctitas usque illis manet, quia in se continent sancta, sicut etiam omnibus et singulis in (x)Verbo quae de sacrificiis mandata sunt; haec tametsi abrogata sunt, usque sancta (x)Verbi sunt ex Divinis quae in illis et quae {3}repraesentabant, nam cum leguntur ab homine Christiano, Divina quae in illis, et quae {4}repraesentabantur, appercipiuntur in caelis, ac implent angelos sancto, et tunc simul hominem qui legit per influxum ab angelis, et magis si ipse homo tunc simul cogitat de Divinis quae in illis; inde patet quod Verbum etiam Veteris Testamenti sanctissimum sit. 3 Quod leges a Domino latae (c)et mandatae filiis Israelis distinctae fuerint in praecepta quae vitae, in judicia quae status civilis, et in statuta quae cultus, patet apud Moschen, Jehovah dixit ad Moschen, Abi, dic illis, Redite vobis in tentoria vestra; tu autem hic sta Mecum ut loquar ad te omnia praecepta, et statuta, et judicia, quae docebis eos, ut faciant ea Deut. v [27,] 28 [A.V. 30, 31]:
apud eundem, Ceterum {5}haec sunt praecepta, statuta, et judicia, qua praecepit Jehovah Deus vester ad docendum vos, Deut. vi 1:
apud eundem, Ideo custodies {6}praecepta et statuta et judicia, quae Ego praecipiens tibi hodie ad faciendum ea, Deut. vii II:
apud Davidem, Si (x)deserent filii ejus legem Meam, et in judiciis Meis non ambulant, si statuta Mea profanant, et praecepta Mea non servant: visitabo virga praevaricationem eorum, Ps. lxxxix 31-33 [A.V. 30-32]. 4 Praeterea omnes leges, quatenus Ecclesiae repraesentativae erant, in genere vocabantur judicia et statuta, ut apud Moschen, (x)Jam ergo, Israel, audi statuta et judicia quae Ego docturus vos ut faciatis. Quae gens magna, cui statuta et judicia justa, sicut omnis lex haec quam Ego daturus coram vobis hodie? Deut. iv I, [8,] vI:
apud Ezechielem, Hierosolyma mutavit judicia Mea in impietatem prae gentibus, et statuta Mea prae terris quae circum eam, nam judicia Mea repudiarunt, et in statutis Meis non ambularunt, v 6, 7:
apud eundem, In statutis Meis ambulent, et judicia Mea custodiant, ad faciendum veritatem, xviii 9;
praeter pluries alibi, ut Lev. xviii 5, xix 37, xx 22, xxv 18, xxvi 15; Deut. xxvi 17, Ezech. xi 12, 20, xx 11, 13, 25, xxxvii 24. @1 The Expositio Generalis in A of verses 1-17 is not the basis of n. 8972, 8973, 8992, 9006, 9017. This material, and still earlier forms of verses 3-5, are referred to in notes below as P2 and P1 respectively. verse 1 of P2 reads: Et haec judicia, quae pones coram illis, significat vera exteriora qualia erunt in statu civili ubi Ecclesia repraesentativa, quae fluunt ex veris internis quae sunt ordinis in coelis.$ @2 i repraesentant, hoc est,$ @3 repraesentabant altered to repraesentant$ @4 repraesentant altered to repraesentabant$ @5 hoc est Praecepta altered to hoc est Praeceptum. Heb (hammitzwah) is singular.$ @6 Praeceptum altered to Praeceptum$