8963. Quia pugna fit per vera fidei quae ex Verbo, idcirco homo non prius in pugnam admittitur quam cum in veri (c)et boni cognitionibus est, et inde aliquam vitam spiritualem adeptus est; quapropter pugnae illae non prius apud hominem existunt quam cum is aetate adoleverat.