Arcana Coelestia (Potts) n. 896

Previous Number Next Number See English 

896. Quod 'removit Noah tectum arcae, et vidit' significent remotis falsis lucem veritatum fidei quas agnovit et quibus fidem habuit, constare potest a significatione 'removere tectum,' quod sit auferre illa quae impediunt lucem; quia per 'arcam' significatur homo Antiquae Ecclesiae qui regenerandus, per 'tectum' non aliud significari potest quam id quod impedit ne videat caelum, seu lucem; quod impedivit, fuit falsum, quare dicitur quod 'vidit'; videre in Verbo significat intelligere et fidem habere; hic quod veritates agnoverit et illis fidem habuerit: prorsus apud est veritates scire, et veritates agnoscere, et veritatibus fidem habere; scire est primum regenerationis, agnoscere est secundum, fidem habere est tertium; quae differentia sit inter scire, agnoscere, et fidem habere, inde constare potest quod pessimi queant scire et usque non agnoscere, sicut Judaei et ii qui ratiociniis speciosis destruere conantur doctrinalia; quod fides possint quoque agnoscere, et cum in certis statibus sunt, ex zelo praedicare, confirmare et persuadere; sed fidem habere non possunt nisi fideles; qui fidem habent, ii sciunt, agnoscunt et credunt, ii charitatem habent, ii conscientiam; quare nusquam praedicari potest fides, seu de aliquo quod fidem habeat, nisi talis sit; hoc nunc est, regeneratum esse: solum scire quid fidei, est memoriae non consentiente ejus rationali; agnoscere quod fidei, est rationale quoddam consentiens inductum a certis causis et propter certos fines; sed fidem habere est conscientiae, hoc est, Domini operantis per conscientiam: hoc constare quam optime potest ab iis in altera vita; qui modo sciunt, sunt plures in inferno; qui agnoscunt, sunt etiam, quia agnoverunt in vita corporis, sicut dictum, in certi, statibus, sed cum percipiunt in altera vita quod verum sit quod praedicarunt, informarunt et persuaserunt, multum mirantur; agnoscunt solum quando iis revocatur in memoriam quod ita praedicaverint: sed qui fidem habuerunt, illi omnes sunt in caelo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church