8951. Sunt quoque in tellure illa qui lumen nocturnum, quod magnum est, vocant Dominum; sed illi separantur a reliquis et inter illos non tolerantur. Lumen illud nocturnum, ex magno illo cingulo, quod ad distantiam ambit tellurem illam, et a lunis quae satellites Saturni vocantur, effunditur.