Arcana Coelestia (Potts) n. 8946

Previous Number Next Number See English 

8946. `Ut non reveletur nuditas tua super illo': quod significet ideam cogitationis de illis sic falsis plenam, quae tunc manifestabitur, constat ex significatione `nuditatis' quod sit destitutum veris, de qua n. 5433, ita idea cogitationis falsis plena, et ex significatione `revelari' quod sit manifestari. Quomodo cum hoc se habet, mox supra n. 8945 explicatum est, quod nempe homo, spiritus, seu angelus, appareat qualis est quoad utramque vitam, quoad vitam cogitationis de veris, et quoad vitam voluntatis de bonis, si interius in caelum elevatur; nam quo interius in caelis, eo purius bonum et purius verum; ne itaque appareant falsa quae cogitationis et mala quae voluntatis, sed abscondantur, ideo tenentur in inferioribus, ubi in obscuriore luce sunt respective. Ex his quoque constare potest quid intellectum fuit per quod `nemo possit videre Jehovam et vivere,' nam Jehovah est purus amor, et ab Ipso est pura lux, in illis videri est perire; idcirco etiam ipsi angeli in caelo nube teguntur, n. 6849, et idcirco omnes qui in inferno, obvelantur densis nimbis, n. 3340, 8137, 8138, 8814, 8819, nam nimbi sunt falsa. De Spiritibus et Incolis Planetae Saturni


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church