Arcana Coelestia (Potts) n. 8941

Previous Number Next Number See English 

8941. `Non aedificabis illos caesos': quod significet quod non ex propria intelligentia, constat ex significatione `lapidum caesorum' quod sint talia quae ex propria intelligentia, `lapides' enim sunt vera, n. 8940, et illos secare seu aptare, est vera seu talia quae veris similia sunt excludere aut fingere ex proprio, seu ex propria intelligentia; quae enim ex proprio seu ex propria intelligentia excluduntur aut finguntur vitam habent ex homine, quae vita est nulla vita, nam proprium hominis non est nisi quam malum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 5660, 5786, 8480; at (x)quod non ex proprio sed ex Divino, id vitam in se habet, nam a Divino est omnis vita; agitur hic de cultu Domini ex vero, nam is cultus per `altare lapidum' significatur, n. 8940. [2] Vera ex quibus colendus est Dominus non nisi quam ex Verbo sumenda sunt, nam in singulis ibi {1} est vita a Divino; quando vera ex proprio sumuntur, spectant illa et pro fine habent dignitatem et eminentiam super omnes in mundo, et quoque possessiones terrae ac opulentiam super omnes, quare in se habent amorem sui et mundi ita omnia mala in complexu, n. 7488, 8318; at vera quae ex Verbo spectant et pro fine {2} habent vitam aeternam, et in se habent amorem in Dominum et amorem erga proximum, ita omnia bona in complexu; quando vera ex proprio seu (o)ex propria intelligentia excluduntur, dominantur illa super vera quae a Divino, nam applicantur haec ad confirmanda illa {3}; cum tamen contrarium erit, quod nempe vera a Divino dominatura sint, et quae ex propria intelligentia servitura. Quae ex proprio seu ex propria intelligentia, dicuntur vera, sed non sunt vera, modo apparent ut vera in externa forma, nam per applicationes ex sensu litterali Verbi et per ratiocinia reddantur veris similia; in interna autem forma sunt falsa; quaenam et qualia sunt illa, videatur supra n. 8932. {4} [3] Sunt in mundo bina religiosa quae sunt ex propria intelligentia {5}; unum in quo amor sui et mundi omne est; hoc religiosum in Verbo vocatur Babel; est intus profanum ex amore sui et mundi, et extus est sanctum ex Verbo, quod applicuerunt ad confirmandum; alterum (o)religiosum est in quo lumen naturae omne est; qui in illo sunt nihil agnoscunt pro vero quod non capiunt; quidam ex hoc religioso agnoscunt Verbum, sed applicant ad confirmandum, ita ad serviendum; quidam (o)autem non agnoscunt Verbum, sed hi Divinum ponunt in natura {6}, nam lumen eorum quia est naturae, in naturam cadit, nec illustrari potest a luce caeli, quia Verbum, unde omnis illustratio, rejiciunt; qui ex hoc aut illo religioso sunt in inferno sunt, quia {7} expertes vitae (m)caelestis sunt quam nec recipere possunt quia rejecerunt Verbum {8}; et qui eorum applicuerunt Verbum ad confirmandum, Verbum nihili fecerunt in corde, sed quia valuit auctoritate in vulgo, usi sunt eo pro illo servitio ut figmenta ex propria intelligentia per id valerent {9}.(n) Ex his constare potest quid in sensu spirituali significat quod altare non ex lapidibus caesis aedificandum esset. [4] Per `lapidem caesum' etiam significatur id quod ex propria intelligentia in sequentibus locis': apud Esaiam, Ut cognoscant populus Ephraim, et habitator Samariae, propter elationem et superbiam cordis, dicendo, Lateres ceciderunt, et lapide caeso aedificabimus, ix 8, 9 [A.V. 9, 10]:

apud Jeremiam, Etiamsi clamo et vociferor, obstruit preces meas; circumsepsit vias meas lapide caeso, semitas meas evertit, Threni iii 8, 9:

apud Amos, Quoniam conculcatis attritum, et onus frumenti rapitis ab eo, domos lapidis caesi aedificabitis, sed non habitabitis in iis, v 11;

ibi `lapis caesus' pro talibus in rebus fidei quae ex propria intelligentia. [5] Quia illa {10} per `lapidem caesum' significabantur, idcirco altare primo exstructum in terra Canaane (m)a filiis Israelis postquam {11} transiverunt Jordanem, (c)a lapidibus non caesis exstructum est, nam per `transitum super Jordanem' repraesentabatur introductio in regnum Domini, quae fit per vera fidei {12}; de (c)illo altari ita apud Joschuam, Aedificavit Jehoschua altare [Jehovae] Deo Israelis in monte Ebal, quemadmodum praecepit Moscheh servus Jehovae filiis Israelis, Altare lapidum integrorum super quos non moverat ferrum viii 30, 31;(n) (o)Deut. xxvii 1-8. [6] Templum Hierosolymae pariter {13} ex lapidibus integris non caesis aedificatum est, de quo ita in Libro Primo Regum, Quoad ipsam domum, cum aedificaretur, lapide integro, prout allatus, aedificata est; nam malleus aut (x)securis, ulla instrumenta ferri, non audita sunt in domo cum aedificaretur, vi 7;

per `templum' enim Domini {14} repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum; quod {15} Dominus per templum repraesentatus sit, docet Ipse, Joh. ii 19, 21, 22, et quod quoad Divinum Verum, erat quia id ibi docebatur; quare etiam aedificatum est ex lapidibus, nam per `lapides' significabatur Divinum Verum {16}, n. 8940; inde etiam Ipse Dominus vocatus est `Lapis Israelis,' n. 6426. [7] Ex his {17} nunc patet quid lapis altaris, ut et {18} quid lapis templi significabat, tum quid quod lapides integri essent, et non caesi, quod nempe religio formanda sit a veris ex Domino, ita ex Verbo {19}, et non ex propria intelligentia. Quae ex propria intelligentia (o)sunt, ita quoque describuntur apud Esaiam, Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud: et catenas argenti conflat; artificem intelligentem quaerit ad praeparandum sculptile, xl 19, 20;

`sculptile' pro religioso quod ex proprio, quod datur adorandum sicut Divinum, n. 8869, `artifex' pro illis qui ex proprio excludunt et fingunt; ut appareant veris {20} similia, describitur per quod `auro obducat illud, [et] catenas ex argento conflet, {21} artificem intelligentem quaerat': [8] apud eundem, Formatores sculptilis omnes vanitas; omnes socii ejus pudefient, et fabri ipsi: fabricat ferrum forcipe, et operatur carbone, et malleis acutis format illud; sic operatur illud per brachium roboris sui: (m)(x)fabricat ligna, extendit filum, et describit illud amussi; facit illud in angulos suos, et circulo definit illud, ut faciat in forma viri, juxta pulchritudinem hominis, ad habitandum in domo,(n) xliv (x)9, 11-13;

etiam hic describitur religiosum quod ex propria intelligentia: similiter apud Jeremiam, Statuta gentium vanitas illa; siquidem lignum de silva excidit, opus {22} manuum fabri per securim; argento et auro exornat illud; clavis et malleis firmat, x 3, 4:

et quoque apud Hoscheam, Nihilominus nunc addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento; in intelligentia sua idola, opus artificum totum, xiii 2. Religiosum quod ex propria intelligentia excluditur et non ex Verbo, intelligitur in sensu interno per `idola, deos alienos,' per `fusilia,' et per `sculptilia,' nam quae ex proprio non aliud sunt; sunt enim in se mortua, et quoque adorantur sicut viva. @1 Verbi$ @2 After habent$ @3 i, ita serviunt Divina$ @4 In A this sentence was written on a separate sheet which has not been preserved.$ @5 proprio$ @6 naturam faciunt Divinum$ @7 qui ex hoc religioso sunt, et qui ex illo, extra coelum sunt et in inferno, nam$ @8 i unde vita$ @9 proprium per id valeat$ @10 talia$ @11 cum$ @12 i, nam ea docebunt$ @13 Pariter etiam Templum Hierosolymae$ @14 Hierosolymae$ @15 i Ipse$ @16 per quos Verum Divinum significabatur$ @17 inde$ @18 tum$ @19 ex Veris e Verbo, ita ex Veris ex Domino$ @20 i ex bono$ @21 i et IT$ @22 The remainder of this chapter in A has not been preserved.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church