Arcana Coelestia (Potts) n. 8928

Previous Number Next Number See English 

8928. `Et Moscheh accessit in {1} caliginem ubi Deus': quod significet conjunctionem usque veri boni spiritualis cum vero Divino, constat ex (x)repraesentatione `Moschis' quod sit verum Divinum infra caelum conjunctum vero Divino in caelo, proinde medians, de qua n. 8760, 8787, 8805, ita verum boni spiritualis, nam hoc est verum Divinum infra caelum in quo est Ecclesia spiritualis, quae repraesentatur per `filios Israelis'; hoc verum repraesentat Moscheh ut illius Ecclesiae caput, n. 7014 {2}; ex significatione `accedere' quod sit conjunctio, nam accedere ad Divinum est Ipsi conjungi; et ex significatione `caliginis' quod sit verum Divinum respective ad illos qui ab Ecclesia spirituali, tum respective ad populum illum cui Moscheh ut dux praeerat; quod verum Divinum his et illis sit `caligo,' est causa quia non in aliqua luce sunt quoad vera Divina. [2] Quod primum concernit illos qui ab Ecclesia spirituali, credunt, qui ab {3} illa sunt, quod in luce sint; sed quod in obscuro, immo in caligine sint quoad verum Divinum, constat ex eo quod non ex aliqua perceptione interna sciant {4} quod Ecclesia dicit esse verum, sed solum ex eo quia Ecclesia ita dicit; hoc confirmant apud se sive falsum sive verum sit, et qui non in perceptione interna est de vero Divino, is in caligine est, seu quod idem, ei Divinum Verum caligo est; sit pro exemplo: qui ab Ecclesia spirituali sunt non sciunt nec scire volunt quod aliquis sensus internus Verbi sit; et si forte credituri sint, hoc non erit ex aliqua perceptione interna quod ita sit sed ex persuasione aliunde; [3] sit quoque pro exemplo: illi qui ab Ecclesia spirituali sunt dicunt fidem esse unicum salvationis medium, etiam absque charitate et ejus bonis; hoc credunt quia Ecclesia ita dicit, nec ad illam perceptionis lucem veniunt quod fides non sit nisi ubi charitas, et quod una sit alterius sicut conjux conjugis, proinde quod charitas sit essentiale Ecclesiae, quia est boni; inde quoque patet in quo obscuro seu in qua caligine est Ecclesia spiritualis; et quia in tali sunt, ideo Ecclesiam in tot Ecclesias dividunt quot sunt diversae doctrinae de veris quae fidei, quod non fieret si in luce forent; qui enim in luce est nusquam dubitat, minus negat, quod amor in Dominum et charitas erga proximum sint essentialia Ecclesiae, et quod super illis fundentur omnia vera quae sunt Verbi, proinde quae sunt fidei; similiter se habet cum reliquis quae ab hoc {5} pendent, et vocantur vera fidei; sed haec evidentius ostensa sunt n. 2708, 2715, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3246, 6289, 6427, 6865, 6945, 7233; quod qui ab Ecclesia spirituali non perveniant ad primum limen sapientiae, seu ad primum lucis in quo sunt qui ab Ecclesia caelesti, n. 2718, 3833, 6500. [4] Quod Moscheh dicatur `intravisse in {6} caliginem' cum accessit ad Deum, altera causa est quia Moscheh ut dux repraesentabat populum Israeliticum et Judaicum, qui in tali caligine de veris internis fuit ut prorsus ea nesciverit {7}, in externis enim omne cultus et omne Divinum posuit; inde est quod illis Divinum fuerit {8} caligo; nam cuivis notum est quod Divinum nusquam sit in caligine sed in luce, Divinum enim est ipsa lux; quapropter quod dicatur `caligo,' est respective ad illos qui in nulla luce sunt, nam illis Divina Vera quae faciunt lucem caeli, non apparent aliter, non enim creduntur, immo negantur; et Divinum apparet unicuique secundum quale vitae et fidei ejus; proinde ut lux illis qui in luce sunt et ut caligo illis qui in caligine; quod populus Israeliticus et Judaicus talis fuerit, videatur n. 3479, 3769, 4281, 4293, 4307, 4314, 4316, 4433, 4680, 4825, 4832, 4844, 4847, 4865, 4903, 6304, et quod Dominus super monte Sinai ei apparuerit in fumo, nube, et caligine, secundum quale ejus, n. (x)1861 fin., 6832, 8814, 8819. @1 ad T$ @2 7041 T$ @3 in$ @4 i num verum sit$ @5 illis$ @6 ad T$ @7 nesciverint$ @8 fuit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church