Arcana Coelestia (Potts) n. 8921

Previous Number Next Number See English 

8921. `Et ne loquatur cum nobis Deus': quod significet verum in forma non accommodata, constat ex illis quae praecedunt, nam per `Moschen' significatur verum Divinum infra caelum conjunctum vero Divino in caelo, ita medians inter Dominum {1} et populum, proinde verum Divinum in forma accommodata, ut nunc supra n. 8920 ostensum est; inde per `ne loquatur cum nobis Deus' significatur verum Divinum in forma non accommodata, nam [per] Deum hic intelligitur Dominus quoad Divinum Verum in caelo, (o)n. 8805, proinde ipsum Divinum Verum; quod etiam causa est quod dicatur `Deus,' non Jehovah, nam in Verbo ubi Deus dicitur, intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, at ubi Jehovah, intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4295, 4402, 7091, 7268, 7873, 8301, 8867. @1 Dominum i Deum altered to ***$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church