Arcana Coelestia (Potts) n. 8916

Previous Number Next Number See English 

8916. `Et montem fumantem': quod significet ipsum bonum veri non perceptibile nisi in externa forma, constat ex significatione `montis,' hic montis Sinai, quod sit Divinum Bonum unitum Divino Vero in caelo, de qua n. 8805, et ex significatione `fumantis' quod sit in externa forma; `quod id sit fumans, est quia' Divinum Verum seu Verbum in interna forma est instar lucis ac instar flammae, at in externa forma est instar nubis et instar fumi; (o)causa est quia verum Divinum seu Verbum in interna forma est quale est in caelo, ita quale est in luce ibi, at {2} in externa forma est quale est in mundo, ita quale est in lumine ibi, (d)et lumen mundi respective ad lucem caeli est instar nubis, seu respective ad flammam instar fumi {3}; verum Divinum seu Verbum in interna forma est sensus ejus internus, et {4} in externa {5} est sensus ejus externus seu litteralis; quod hic sensus seu litteralis dicatur `nubes,' videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, et quod fumus, est quia per `fumum' significatur obscurum veri, n. 8819. Quod mons apparuerit fumans coram filiis Israelis, non erat quia Divinum ibi tale fuit, sed quia Divinum apparet unicuique secundum quale ejus qui illud videt; et quale illorum qui videbant {6}, erat ut in externis ponerent omne cultus {7}, et nihil in internis, et (o)quod inde intelligerent Verbum solum secundum sensum litterae; idcirco Divinum quoad verum quod promulgabatur non aliter potuit illis apparere quam sicut fumus, hoc est, sicut obscurum; unde etiam dicitur quod steterint e longinquo, per quod significatur quod remoti fuerint ab internis; sed de his infra plura. @1 nam$ @2 i Verbum$ @3 respective ad lucem, seu instar fumi respective ad flammam$ @4 at$ @5 i forma$ @6 illius populi qui illo videbat$ @7 omnem cultura$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church