8893. `Et quievit in die septimo': quod significet quod tunc pax et bonum amoris, constat ex significatione `quiescere' quod sit pax, et ex significatione `diei septimi' quod sit status caelestis amoris, de qua n. 84-87, et inde sanctum, n. 395, 433, 716, 5265, 5268; quod per `quietem in die septimo' significetur pax et bonum amoris, est quia homo antequam regeneratus seu e novo creatus est, in intranquillo ac irrequieto est, nam tunc pugnat vita naturalis ejus cum vita spirituali, ac illa vult dominari super hanc; inde tunc Domino est labor, nam pugnat pro homine contra inferna quae impugnant; ast ut primum implantatum est bonum amoris, {1} cessat pugna et fit quies, introducitur enim tunc in caelum ac ducitur a Domino secundum leges ordinis ibi, ita in pace; haec significantur per `quietem Jehovae in die septimo.' @1 i tunc$