8891. Quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, et mare': quod significet regenerationem et vivificationem illorum quae in interno et in externo homine, constat ex significatione `sex dierum' quod sint status pugnae, de qua mox supra n. 8888, et cum praedicatur de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit labor cum homine antequam regeneratur, n. 8510; ex significatione `caeli et terrae' quod sit Ecclesia seu regnum Domini in homine, caelum in interno {1} et terra in externo {2}, de qua n. 82, 1411, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355 fin., 4535, ita est homo regeneratus, (o)hoc est, qui novam vitam nactus est, sic {3} vivificatus; et ex significatione `maris' quod sit sensuale adhaerens corporeo hominis, de qua {4} n. 8872. [2] In hoc versu agitur de sanctificatione diei septimi, seu de institutione sabbati, et describitur per quod Jehovah sex diebus fecit caelum et terram, mare, et omne quod in illis, et quievit in die septimo; idcirco benedixit Jehovah diei septimo, et sanctificavit illum;
qui non ultra sensum litterae cogitant, illi non aliter credere possunt quam quod creatio, quae describitur in (t)capite primo et secundo Geneseos, sit creatio universi, et quod sex dies fuerint intra quos creata sunt caelum, terra, mare, (o)et omnia quae in illis, et tandem homo ad similitudinem (x)Dei; sed quis non qui singula expendit (x)videre potest quod non creatio universi ibi intellecta sit? sunt enim ibi talia quae ex sensu communi sciri possunt quod non ita sit, sicut quod dies fuerint antequam sol et luna, {5} quod lux et tenebrae, et quod {6} egerminatae herbae et arbores, et tamen {7} quod per illa luminaria lux data sit {8}, ac distinctum in lucem et tenebras, et sic facti dies; [3] in sequentibus ibi etiam similia sunt quae vix ab aliquo qui interius cogitat agnoscuntur quod ita esse potuerint {9}, sicut quod femina ex costa viri aedificata sit, tum quod binae arbores in paradiso positae sint ex quarum unius fructu edere interdictum, et quod serpens ex una locutus sit cum uxore hominis, qui mortalium sapientissimus fuerat, et per loquelam (o)suam, quae (o)erat ex ore serpentis, deceperit utrumque, et {8} quod universum genus humanum, usque ad {10} tot milia milium, idcirco {11} damnarentur inferno; haec et similia ibi non possunt non ad primam cogitationem apparere paradoxa illis qui aliquid dubii de sanctitate Verbi fovent, et dein inducere ad negandum Divinum ibi; attamen sciendum quod omnia et singula ibi usque ad minimam iotam Divina sint, ac in se contineant arcana quae coram angelis in caelis ut in clara die patent; quod ita sit {12}, est causa quia angeli Verbi sensum non vident secundum litteram sed secundum illa quae inibi sunt, quae sunt spiritualia et caelestia, ac in his Divina; illi cum primum caput Geneseos legitur, non percipiunt aliam creationem quam novam hominis, quae regeneratio vocatur; haec ibi descripta est; ac per `paradisum' sapientia hominis e novo creati; per `binas arbores in n. 8891 medio ejus' binae illius hominis facultates, nempe voluntas boni per `arborem vitae' ac intellectus veri per `arborem scientiae'; et quod vetitum fuerit edere ex hac arbore, erat quia homo regeneratus seu e novo creatus non amplius debet duci per intellectum veri sed per voluntatem boni, et si aliter quod novum vitae ejus pereat, de quibus videantur n. 202, 337, 2454, 2715, 3246, 3652, 4448, 5895 fin., 5897 fin., 7877, 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8539, 8643, 8648, 8658, 8690, 8701, 8722; consequenter quod per `Adamum' (o)seu Hominem et (o)per `Chaivam' (o)uxorem ejus ibi intellecta sit nova Ecclesia, et per `esum ex arbore scientiae' illius Ecclesiae lapsus a bono ad verum, consequenter ab amore in Dominum et erga proximum ad fidem absque illis {13}, et hoc per ratiocinationem ex proprio intellectuali, quae ratiocinatio quod sit {14} `serpens,' (o)videatur n. (x)195-197, 6398, 6399, 6949, 7293. [4] Ex his patet quod historica de creatione, deque primo homine, et de paradiso, sint historica facta quae caelestia et Divina in se continent, et hoc secundum morem in antiquis Ecclesiis receptum, qui mos etiam inde emanavit ad plures {15} qui extra Ecclesiam erant, qui similiter finxerunt historica, et arcana illis involvebant, ut patet a scriptoribus antiquissimorum temporum; in antiquis enim Ecclesiis notum fuit quid talia quae in mundo sunt significabant in caelo {16}; nec gesta rerum illis tanti fuerunt ut illa describerent, sed illa quae caeli erant; haec {17} mentes eorum occupabant ex causa quia interius cogitabant quam hodie et sic cum angelis communicabant, idcirco illis jucundum fuit talia connectere; {18} ad illa (o)vero quae sancta haberentur in Ecclesiis, ducebantur {19} a Domino; inde concinnabantur talia quae plene correspondebant. [5] Ex his constare potest quid intelligitur per `caelum et terram' in primo versu primi capitis Geneseos, quod nempe Ecclesia interna et externa; quod illa per `caelum et terram' significentur, constat quoque ex locis apud Prophetas ubi dicitur de novo caelo et nova terra, per quae quod intelligatur nova Ecclesia, videatur n. 82, 1411, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355 fin., 4535; ex his nunc patet quod per `sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, et mare' significetur regeneratio et vivificatio illorum quae in interno et in externo homine. @1 internum ejus$ @2 externum$ @3 hoc est$ @4 quod est maxime externum hominis, et cohaeret corporeo ejus,$ @5 i tum$ @6 quoque$ @7 tum$ @8 After distinctum$ @9 posset$ @10 ita$ @11 eo propter$ @12 fit I$ @13 illis destitutam$ @14 ibi est$ @15 illos$ @16 i quibus corresponderent$ @17 quae$ @18 i et$ @19 i per coelum$