Arcana Coelestia (Potts) n. 8886

Previous Number Next Number See English 

8886. `Diei sabbati': quod significet in sensu supremo unionem [Ipsius] Divini ac Divini Humani Domini, in sensu interno conjunctionem Divini Humani cum {1} caelis, ita caelum, et sic conjugium boni et veri ibi, constat ex illis quae prius n. 8495 ostensa sunt; quia talia significantur {2} per `sabbatum,' idcirco illud in Ecclesia repraesentativa fuit sanctissimum, ac illud quod perpetuo cogitandum, hoc est, [quod facturum esset vitam caelestem, nam quod perpetuo cogitat, hoc est, quod universaliter regnat, hoc facit vitam hominis,] {3} videatur n. 8853-8858, [8865,] 8885. Gens Israelitica quidem non cogitavit de unione Divini ac Divini Humani Domini, nec de Ipsius unione cum caelo, nec de conjunctione boni et veri in caelo, quae per `sabbatum' significabantur, quia prorsus in externis erant absque interno; sed illis injunctum fuit sabbatum sanctissimum habere {4}, ut {5} repraesentarentur in caelo Divina et caelestia {6} illa; quomodo cum his se habuerit, patet {7} ex illis quae de gente illa {8}, et inde repraesentativo Ecclesiae apud illam (d)prius n. 3147, 3479, 3480, 3881 fin., 4208, 4281, 4288, 4289, 4293, 4307, 4444, 4580, 4680, 4825, 4844, 4847, (x)4899, 4912, 6304, 6306, 7048, 7051, (x)8301 fin., (o)ostensa sunt.(n) @1 in IT$ @2 significabantur I$ @3 I, which is obviously corrupt, reads quod universaliter regnat; turum est; quod hoc faciat vitam hominis,$ @4 ut sabbathum sanctissimum haberent$ @5 i sic$ @6 coelestia et Divina$ @7 constare potest$ @8 hac$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church