8884. Vers. 8-11. Recordare diei sabbati ad sanctificandum eum. Sex diebus laborabis, et facies omne opus tuum. Et dies septimus sabbatum Jehovae Deo tuo, non facies ullum opus tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, et bestia tua, et peregrinus tuus qui in portis tuis. Quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, mare, et omne quod in illis, et quievit in die septimo; idcirco benedixit Jehovah diei sabbati, et sanctificavit eum. `Recordare' significat perpetuum in cogitatione: `diei sabbati' significat in sensu supremo unionem Ipsius Divini ac Divini Humani Domini, in sensu interno conjunctionem Divini Humani cum caelis, ita caelum, et sic conjugium boni et veri ibi: `ad sanctificandum (c)eum' significat non violationem ullo modo: `sex diebus laborabis, et facies omne opus tuum' significat pugnam quae praecedit et praeparat ad conjugium illud: `et dies septimus sabbatum Jehovae Deo tuo' significat bonum implantatum et sic conjugium: `non facies ullum opus tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, et bestia tua, et peregrinus tuus [qui] in portis tuis' significat quod tunc caelum et beatitudo omnibus et singulis quae in interno et in externo hominis: `quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, et mare' significat regenerationem et vivificationem illorum quae in interno et in externo homine: `et omne quod in illis' significat omnium ibi: `et quievit in die septimo' significat quod tunc pax et bonum amoris: `idcirco benedixit Jehovah diei septimo' significat quod tunc conjugium caeleste a Domino: `et sanctificavit eum' significat quod nequaquam violari potest.